[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_37

Image de la page

Anonyme [1649], ARCHIPRÆSVLIS IN IOANNE FRANCISCO PAVLO GONDÆO, PROPTER IMPVGNATVM MAZARINVM, GERMANVS CHARACTER. ORATIO PANEGYRICA. , latinRéférence RIM : M0_146. Cote locale : A_4_37.


ne ? religionis studium ? an magnitudinem animi,
triadem illam equidem, cum antea semper tum in
hac potissimum occasione ita visendum effecisti,
vt, vtra præstiterit alteri, vel sagacioribus quibusque
dubium esse possit.
 
Scientiam in primis attingere non abs re fuerit,
vtpote cuius vnius præuio lumine discutiendæ fuerint
illæ nubeculæ, quibus vel ipsa, manifestissima
quamquam armorum nostrum æquitas obnubi
posse videbatur, nisi te solem haberemus. An enim
sine religione processissemus armati contra factiosos
illos, qui sub Regiæ Majestatis plusquam septemplici
clypeo protecti, gladiorum sese nostrorum
vulneribus imperuios effecerant? an classicum
vnquam vulneribus imperuios effecerant ? an classicum
vnquam passi essemus occini contra turbulentum
illud seditiosum agmen, qui quamquam authoritatis
sese Regiæ mentirentur asseclas, poterant
tamen huiusmodi vendicare, quandiu Porphyrogenitum
nostrum in partibus suis esse causarentur !
annon pro ingenita Gallorum animis erga
principes suos indole etiam reclusis iugulis ante cucurrissemus
ad vulnera, quam gesa nostra intorsissemus
in hanc partem, à qua, licet inuitum & nequicquam
reluctantem, Augustulum nostrum stare
cognosceremus ? Derogasset illa Gallico candori
fictitiæ quamquam rebellionis imago, læsumque
Regiæ Maiestatis numen eam inussisset nomini
nostro notam infamiæ, quam nec obliterare potuisset