Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 6 --

ICON TYRANNI
IN INVECTIVA
CONTRA MAZARINVM
EXPRESSA.

Orator in te dum inuehor, nec videri possum, nec
ambio, Mazarine. Non possum profecto, quia nequeunt
amplisicari, quæ tu gessisti, & scelerum tuorum
atrocitatem compleuiiti cumulatius, quam vt vlterius
vel ipsa possit hyperbole prouehi : non ambio, ne sordescere
videatur oratoria maiestas in tam humili materie, & te, quem
ab ergastulis Siciliæ liquet enatum, dum sibi subiicit in materiem,
tibi potius faciat nomen, quam detrahat, dum etiam
inuehitur.

Quod enim est tibi nomen aliud, quam quod habes ab
errore Gallorum, qui te suo dum præfici passi sunt regimini,
non agnouerunt fraude tutum Itala, vel certè non excusserunt
prius è clauo, certi periclitari non posse nauim Gallicam,
vel dum à minimo mortalium regeretur, nec infici posse
candorem insitum Gallis, vel in ipsa etiam contagione vitiorum,
quæ nisi vidissemus in te, in hominem cadere nunquam
posse credidissemus.

Fecisti profecto fidem historiis Caligularum, & Neronum,
ex quorum gente nobis transmissuses, & in te totam
speculari posset tyrannorum ætatem, quisquis longa perosus
euoluere, rerum gestarum volumina, curiosos oculos
de figere vellet in compendio & in vno capite, per omnia
retro secula, sparsam indolem obtueri.



page précédent(e)

page suivant(e)