Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 5 --

scilicet, Beaufortij & Houdancurij præstiteris vltorem :
in illo exulabat amor Henrici Magni, in istis duo terrores bellorum
squallebant in situ carcerum, Hercules, opinor videri volehat
ille nefarius aduersùs hunc Geryonem, qui tantus esse non
poterat nisi pro more suo fieret adulter. Quid tamen euicit, Cæsaris
hoc exilio non extinxit illustre nomen ; sed gentibus exteris visendum
dedit : Beaufortij & Houdancurij non aboleuit memoriam,
sed omnibus eorundem fortius iniecit desiderium, Tibi suffecit
illustrioris fulmini materiem, dum in tantæ tam inclytæ Triadis
vindictam tibi detonandum incumberei. Quid igitur in posterum
de te tam fortiter, in hoc Syllano capite præ udenti, non expectabimus.
Heroum cœtus Illustrissime, quippe qui post percussum
anathemte tuo turbulentum incentoris caput, selegeris tandem
ab illustri Lotharingorum familia nostris præficiendum copiis
Imperatorem generosissimum Ducem d’Elbeuf. Meministi
for sanexternæ Tyrannidi fatale nomen, & miratus priuatam tanti
Principis ad bellum indolem, censuisti, non posse te fœlicius detonare
inhostes libertatis, quam si tantum, tam nefarijs ipsorum consilijs
obicem, obstrueres : Eat profecto faustis auibus, non sine Diuûm
mente selectus Heros : vincat tibi, vincat sibi, vincat libertati,
vincat patriæ : dum ego interim, ancillanti Themidi tuæ Rhetorica,
Iudicum galliæ consessus selectissime, quæ paucis
expressit, latius expono. Triduanoque labore, quem in compendium
tu, in volumen ego Mazarinum redactum, oculis subijcio, quamquam
Anonymus, tibi tamen si placuerit, agnoscendus, & cum
Gallia tota futurus semper.

 

Adiectissimus, Obsequentissimus,
& deditissimus seruus

M. D. B.

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.