Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 7 --

Assyriis ingenuit natura ferociam, Medis perfidiam, mollitiem
Persis, superbiam Macedonibus, perfidiam Græcis.
Carthaginensibus crudelitatem, tibi omnia : quæque sparsit
in alios, in te collegit, abortiuo dixerint alij fusum te ab vtero
partu, crediderim ergo fœtum te prudentis esse naturæ,
quæ te suscipi voluit in lucem his fœdum dotibus, ne derogaret
fidem monstris antiquitatis, quisquis te instar omnium
aduerteret.

Ne vero tibi credas affingi (si tamen adhuc potes in hoc
omnium odio tibi sapere) totum te pererra, vel pererrari patere,
vt à calcaneo ad verticem, in te videas inesse nihil, vnde
tibi non conflari possit inuidia maior, quam quæ sustulit
illos olim tuæ gentis tyrannos, in quos quamquam liqueat,
mentiri te impudenter, cum refers originem, videris tamen
conuicisse, quod te ab illorum moribus degenerem non
præstiteris.

Quid enim amasti literas ? an bellum ? sagum ? an togam ?
vtrius promouisti dignitatem, dum in te procumberet moles
regni, & tutele muliebris administrator torqueres Sceptrum
infantile, quod tibi, non prudentia nostrorum, sed fortunæ
cæca temeritas addixit : literas, certé non amabas, quas nesciebas,
& digniorem scimus extitisse neminem, qui tuos ad
amores obreperet, quam qui nihil sciret, vt ignarus saltem
apud ignaros præsideres, & minus cæcutiens, cæcos omnino
pro libidine præcederes. Vtinam saltem tu tantus literarum
osor, grandior denique fias litera, & facere cogaris mortuus
quæ viuus odisti, vt doceas vel vno tuo charactere destinatum
te iam vsque à cunabulis ad literas ; quippe qui literam
vel moriendo etiam feceris.

Bellumne vel amaris, vel amari passus sis, dubium est. Hoc
certè liquet voluisse te, vt fieret remissius, nimirum qui neruos
ei præcideris : ferro Hispanos Galli enecabant, tu Gallos
fame ; Rapinarum tuarum maior est clades quam hostici
ferri, & incertum est vter plures suderit Gallos, tu, an hostis ;
neque tamen intra castra continuit se furor ille tuus, toto

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.