Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 7 --

INVECTIVA IN MAZARINVM.

Orator in te dum inuchor, nec videri possum,
nec ambio, Mazarine. Non possum
profecto, quia nequeunt amplificari, quæ tu gessisti,
& scelerum tuorum atrocitatem compleuisti
cumulatius, quam vt vlterius vel ipsa possis hyperbole
prouehi : non ambio, ne sordescere videatur
oratoria maiestas in tam humili materie, & te,
quem ab ergastulis Siciliæ liquet enatum, dum sibi
subiicit in materiem, tibi potius faciat nomen,
quam detrahat, dum etiam inuehitur.

Quod enim est tibi nomen aliud, quam quod
habes ab errore Gallorum, qui te suo dum præfici
passi sunt regimini, non agnouerunt fraude tutum
Itala, vel certè non excusserunt prius èclauo,
certi periclitari non posse nauim Gallicam, vel
dum à minimo mortalium regeretur, nec infici
posse candorem insitum Gallis, vel in ipsa etiam
contagione vitiorum, quæ nisi vidissemus in te, in
hominem cadere nunquam posse credidissemus.

Fecisti profecto fidem historiis Caligularum, &
Neronum, ex quorum gente nobis transmissus es,
& in te totam speculari posset tyrannorũ ætatem,
quisquis longa perosus euoluere, rerum gestarum
volumina, curiosos oculos defigere vellet in compendio,



page précédent(e)

page suivant(e)