Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 8 --

& in vno capite, per omnia retro secula,
sparsam indolem obtueri.

 

Assyriis ingenuit natura ferociam, Medis perfidiam,
mollitiem Persis, superbiam Macedonibus,
perfidiam Gręcis, Carthaginensibus crudelitatem,
tibi omnia : quæque sparsit in alios, in te collegit ;
abortiuo dixerint alij fusum te ab vtero partu,
crediderim ego fœtum te prudentis esse naturæ,
quæ te suscipi voluit in lucem his fœdum dotibus,
ne derogaret fidem monstris antiquitatis, quisquis
te instar omnium aduerteret.

Ne vero tibi credas affingi (si tamen adhuc potes
in hoc omnium odio tibi sapere) totum te pererra,
vel pererrari patere, vt à calcaneo ad verticem, in te
videas inesse nihil, vnde tibi non conflari possit inuidia
maior, quam quæ sustulit illos olim tuæ gentis
tyrannos, in quos quamquam liqueat, mentiri
te impudenter, cum refers originem, videris tamen
conuicisse, quod te ab illorum moribus degenerem
non præstiteris.

Quid enim amasti literas ? an bellum ? sagum ? an
togam ? vtrius promouisti dignitatem, dum in te
procumberet moles regni, & tutelæ muliebris administrator
torqueres Sceptrum infantile, quod tibi,
non prudentia nostrorum, sed fortunæ cæca temeritas
addixit : literas certè non amabas, quas
nesciebas, & digniorem scimus extitisse neminem,
qui tuos ad amores obreperet, quam qui nihil sciret,
vt ignarus saltem apud ignaros præsideres, &

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.