Anonyme [1649], EXEMPLVM SINE EXEMPLO, IN Orbe Christiano, vel etiam Ethnico, nempe Serenissimi Regis CAROLI, magnæ Britanniæ, & Hyberniæ Augustissimi Monarchæ à nonnullis subditis suis, scilicet Rebellibus, & post homines natos immanissimis Parricidis, crudeliter & indignè obtruncati, & capite percussi, etiam ante ipsius ædes Palatinas, vulgò dictas Albam Aulam propè Fanum Westmonasteriense. , latinRéférence RIM : M0_1327. Cote locale : A_4_35.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 7 --

Ecce reum liquidò crimen capitale fatentem !
"Non tegitur, quod dant & Deus, atque genus.
Cum velit esse scelus, caput vt diadema coronet,
Immanis furor, hoc amputat ense caput.
Regali Martyr pro Majestate (coronas
Nî calcent sacras sæcula sera) cluet.
Hæc quanta est CAROLI purgatio, cum Deus ipse
Gaudeat eiusdem criminis esse reus !
Nempe Deus Rex est mundi Dominusque supremus :
Quique regit nutu cuncta creata suo.
Eia, age, rohore macte tuo, scelerate Rebellis,
Regibus & Satrapis bella necemque tonans :
More Gigantæo, si vis scelus esse peractum,
Impius in cœlos Arma virumque canas.
Non opus est, regeris ; dum Reges eneco, tollo,
Humanâ quantum vi licet & vsque, Deum.
Ipsum nempe Deum, viuâ sub imagine, mortem
Hoc probat exemplum nobile posse pati.
Os durum ! meritas tandem tibi vt ingerat offas,
Sulphura cum flammis præparat Ætnasuis.
C imine qui tanto socios imitare Gigantes,
Te liquet & pænas commeruisse pares.