Anonyme [1650], ILLVSTRISSIMI, ET EXCELLENTISSIMI IACOBI MONTIS ROSARVM MARCHIONIS Comitis de Kincairne, Domini de Græme, Baronis de Monte Dio, &c. GVBERNATORIS VICARII, & copiarum omnium, terrâ marique in Regno Scotiæ, pro Majestate Regia supremi Imperatoris, DECLARATIO AD SCOTOS , latinRéférence RIM : M0_1683. Cote locale : A_9_6.
Section précédent(e)

ILLVSTRISSIMI,
ET EXCELLENTISSIMI
IACOBI
MONTIS ROSARVM
MARCHIONIS
Comitis de Kincairne, Domini
de Græme, Baronis de
Monte Dio, &c.

GVBERNATORIS VICARII,
& copiarum omnium, terrâ marique in Regno
Scotiæ, pro Majestate Regia supremi
Imperatoris,

DECLARATIO
AD SCOTOS 

PARISIIS,
Apud GVILLEIMVM SASSIER, Typographum Regis, viâ
Restionum, propè Sorbonam, ad insigne duorum
Turturum.

M. DC. L.

-- 2 --

-- 3 --

IACOBI
Montisrosarum Marchionis, &c.

DECLARATIO ad SCOTOS.

Qvandoquidem Serenissimi Domini Nostri CAROLI,
eius nominis secundi, Dei gratia, magnæ
Britanniæ, & Hiberniæ Regis, &c. justissima
planè causa, fides, integritasque Nostra ;
perduellium verò istorum summa impietas, omnibus, sole
meridiano clariûs, illucescant : adeò vt tam publico honori,
& dignitati, quàm priuato iuri, ac decori Nostro injurium,
indignumque videatur magis, quàm officij, aut æquitatis res,
vel in leuissimam disceptatiunculam, cum clamosis istis, &
nequiter litigiosis hominibus descendere ; aut eosdem pro
iustis agnoscere aduersarijs, qui muneri huic, & expeditioni,
à Domino Rege Nobis demandatæ obloqui audeant.
Nihilominus, ad omnium animos in veritate, ac justitia confirmandos,
eosque magis, magisque accendendos, qui hactenus
Regiis fauent partibus, atque illos etiam efficatiùs convincendos,
& in rectum tramitem reducendos, qui hucusque
inuiti, aut inscii, peruersissimis eorum consiliis accessere :
Nomine Serenissimæ Majestatis Regiæ, & pro
authoritate Nobis ab Eadem deriuata, omnibus, & singulis
notum, testatum, certumque volumus, & DECLARAMVS ;

-- 4 --

Qvod ; ot si fuerit, atque etiamnum hodie sese astentet in Regne
Seotia infaniis quedam, & horrenda sedrtiosorum hominum
factio, qui & primitus, maximè immeritam, in beatissimum,
ac æternæ memoria Regem CAROLVM primum excitarunt
rebellionem ; quique in immensa Eius benignitate, quâ (quod ipsi
agnouerunt) importuna eorum, indebita, & planè violenta postulata
omnia indulserat, non modo non acquieuere ; Sed & (cum nihil
ampliùs obtendere valerent) in Regno Angliæ, eiusdem farinæ
homines ad persimilem impulerunt audaciam, vt inde hi ordirentur,
vnde ab illis, pudore suffectis, aut necessitate coactis, fuerat desitum.
Cumque Angli, minùs adhuc impij (nondum enim eò vsque
supremæ malitiæ intendebant plurimi, quo fatalis sacrilegi belli
successus, & sæuissima quorundam vafricies, eosdem postea pertraxit)
longe maximis Clementissimi Regis concessionibus sibi satisfectum
ixi profiterentur ; tum egregii illi artifices, sese (quasi oleum
in non penitus extinctas prunas, aut virus in vulnera nondum cocuntia)
rebus eorum, conciliisque gratis immiscuerunt, quoad cuncta
prorsus insanabilia reddidero, Vbi vero in ipsa patria, Rex coram,
perfectissimè illis satisfecisset, securitati eorum, ac paci ex
sententia cauisset, uec quicquam, iniquis quamuis, & in verecundis
de sidoriis, esset, pernegatum ; sicuti & in acte publica relatum est in
istis Regni comitiis contentum Regem, populum in omnibus
contentum dimisisse : tum tandem vulpinæ pelii (qua sola tecti,
finem suum nunquam fuissent consequuti) leoninam quoque, aut
lupinam magis superinduerunt. Enimuero, abominandum istum
rebellionis fœtum, quem in Anglia procreauerant, indies infirmari,
eneruari, in nihilum ferme redigi, jam jàmque animam agere, Regem
vero quam longissime animaduer tentes superiorem ; non modo,
contraquàm decebat bonos, Christianosque subditos, sed & publioam
fidem, leges patrias, pacta, fœdera, & attestationes omnes, quibus
frequentor nimis, & nimis solenniter Deum immortalem vindicem,
Angelos hominesque testes inuocauerant, Angliam cum validissimo
ingressi exercitu, Principem suum in aliena persequnti
sunt terra ; & in gratiam externorum perduellium, (quorum pudéda
stipendia degeneres animi turpiter merebant) Regem suum.
Eiusque æquissimas amplexos partes, fidos, fortesque omnes viros,

-- 5 --

ferro, flammaque oppugnarent. Quod, si minimè fuisset, quis tunc
non peruidebat Regem extra omnem sortis aleam, breui futurum
fuisse victorem ? & ciuilibus flammis, desideratum bonis omnibus
exitum.

 

Cumque Optimus Rex, continuis suorum proditionibus magis,
quam armorum vi, eò redactus fuisset, vt suprema triendæ salutis,
ac vitæ suæ remedia quœrere, jam, vrgentibus fatis, cogeretur ; Seque
ad ingratos istos perduelles meditaretur recipere ; fore tandem
ratus vt quos nec pristinæ fortunæ splendor, nec immensa munisicentia
demerere potuisset ; tam insignis rerum humanarum vicissitudo,
tantique Principis sors, vel hostibus ipsis deploranda, fiduciaque
eximia in illis collocata ; ciues patrios, quos paterno affectu
semper fuerat prosequutus, ad miserationem saltem flécteret. Et
quamuis fluxam perduellium fidem ab initio suspectam habuerit ;
præuiâ tamen frequenti, & diuturnâ negotiatione, plurimisque internunciis,
& sæpessimè inuitatus : sese tandem fidei eorum, iterum,
atque iterum sponte oblatæ, committens, optima quæque expectabat.
Quod, vt infandi facinoris dedecore exagitati, dissimulare, aut
excusare nitantur ; certissimam tamen, & validissimam veritatem,
male sibi conscii, nunquam eludent. Verum boni illi viri (prohdolor)
non tantùm contra sidem, obsequiumque Principi suo debitum,
sed & amicitiæ, hospitiique, gentium ; & naturæ, humana, diuinaque
jura, crimine maioribus inaudito, exemplo posteris nunquam
imitando, immani, &, supra quàm dici potest impiâ persidia,
Christiano nomini erubescendá, & in æternùm humano execrandâ
generi, Supremum Regem suum, in ipsis Regni visceribus ortum,
& ab inumeris fermè proauis ibidem oriundum, Eundemque omnium,
quotquot vnquam in Britannia regnarunt, Optimum, Maximum,
Clementissimum, sanctissimum, omnique tam celestium,
quam moralium virtutum genere cumulatissimum, venalem, &
immolandum feris, immitibusque belluis, Anglis, secum conspirantibus,
& coniuratis tradiderunt. Enimuero, in nefarium illud perricidium,
vtriusque gentis perduelles consensisse, ex intima illa,

-- 6 --

quam colunt familiaritate, mutuis, alternisque officiis, ope, &
opera, quam inuicem alii aliis præstant, cuiuis proptũ est judicare.

 

Necdum sane boni illi viri tot malorum satietate sunt capti. Tantum
enim absunt ab omni horrore ; aut consciẽtia suorum scelerum,
vt eadem via, eisdemque artibus, ac dolis quibus, beatæ semper memoriæ
euerterunt Patrem ; & Serenissimum Regem Filinm non
vereantur aggredi. Regem nimirum Eum declarant Legitimum ;
verùm tot illegitimis, ac patribus incognitis, & inauditis conditionibus
Regiam potestatem penitus conuellentibus, circum scriptum,
& obsessum ; vt cum aliquid tribuere videantur, quò faciliùs
fallant, totum, quidquid est, Regii iuris sceleslè, & calidè admant.
Hocque agunt ante omnia, vt ad eorum partes illum pertra
hant, qui infandis fœderibus, cuncta Eius Regna in rebellione col
ligarunt : & Aùthoritatem, Maiestatem, nomenque omne Regium
pessundedere. Hoc vere, nihil aliud foret, quàm reapse fragrantissimam
Patris memoriam suis manibus commaculare, Semetipsum
in certam dare perniciem, fidosque omnes, fortesque amicos, ciues
subditos in cunctis Regnorum angulis præsenti exitio deuouere. Et
hi quidem illi sunt, qui primò Angliam ingressi, rebellionem ibi,
tanquam subsequuturæ tragediæ prologum, accenderunt, quique
prœliis omnibus, obsidionibus, cædibus, aliisque cruentis facinoribus
inisto Regno classicum cecinere ; & qui Regem suum ad mortem
vsque persequuti, hodie etiam sæuiunt in Eius manes ; quique
regnantem iam nunc Serenissimum Filium, lisdem tritis tandem,
cognitisque vsu artibus, & dolis inuadunt, quibus, eheu, prestantissimum
Patrem perdidere, & in idem malorum ac miseriarum
barathrum præcipitare satagunt.

Qvoniam tamen, Scotorum populus maxima ex parte,
ignarus, quò tandem perniciosa ducum consilia, speciosis
velaminibus obtecta, spectarent ad saniorem rediens
mentem, intimis animorum desideriis ad desideratissimum
Regem, debitumque obsequium suspirat. Et quia in regno

-- 7 --

illo, perditissimis etiam temporibus, nunquam non fuere
omnium ordinum viri eximiæ fidei, fortitudinisque, qui egregia
pronæ erga Optimum Regem voluntatis, integritatisque
suæ documenta exhibuere : Clementissimus Rex, vel in istorum
justorum gratiam, omnium, quos preteriorum scelerum,
vel iam tandem ex animo pœnitet, seriò miserescit.

 

Serenissima erga Majestas, pro paterno, planè, & tenerrimo
affectu, quo ciues suos, subditosque omnes, Scotos præsertim,
tanquam charissimos filios, complectitur, exinsita animi
magnitudine, parata est, non modo omnibus veniam dare
(exceptis, exclusisque istis, qui certis indiciis, horrendi
parricidii rei peragenrur) qui visis, auditisue, aut quoquo
modo intellectis his literis, continuò, vel cum prima quaq ;
opportunitate, conjuratos istos perduelles deseruerint ; seq ;
Nobis, & ducibus, copiisque Nostris, in hac expeditione, adjunxerint :
Verùm etiam firmissimè, & in verbo Principis
pollicetur, & cunctis persuasissimum esse desiderat, constanter
statuisse Se, ex sententia, & cum consensu legitimorum
eius Regni comitiorum (vbi hanc facultatem bonus Deus
illi indulserit) rata habiturum, & modis omnibus confirmaturum
statuta, acta, concessionesque paternas, & auitas quæ
paci istius Regni, ac ciuium commodo, conducant. Nec
aliud quidquam ab lisdem repetit, aut desiderat, quam vt ad
debitum, solitumque reuersi obsequium, ad justissimam Paterni
parricidii vindicationem ; Regni sui stabilimentum,
& perpetuam illorum, sub equissimo Eius sceptro, felicitatem
adipiscendam, more maiorum, fidelem, fortemque
operam prestent.

Quotquot ergo sunt Scoti, qui Deo Opt. Max. Regi, patriæ,
amicis, laribus, conjugibus, aut liberis sese vllatenus
de vinctos putant ; aut qui violentiam, tyrannidem, auaritiam,
intolerandas perduellium istorũ rapinas, sacrilegia, cædesq ;

-- 8 --

& parricidia, cum mitissimo, & moderatissimo justissimi
Principis regimine commutare velint ; aut qui execrandi
istius criminis, in Optimum Regem patrati, expiarionem, patriæ
à fœdissima infamiæ nota liberationem, suam à teterrima
seruitute redemptionem, præsentis clades, aut futuri sæculi
laudes, in animo habent ; illico (vt homines Christianos,
subditos, ciues, amicos, coniuges, & parentes decet)
ad Nos accurrant, seque participes faciant huius militiæ,
bonæ conscientiæ, debiti officii honoris, decoris, æquitatis,
publici priuatique iuris plenissimæ. Nec eorum quisquam,
tam futura, & incerta metuat, quam certa, & præsentia horreat
mala, non enim illa, vilissimam, & iniquissimam seruitutem,
quâ hodie miserrimè premuntur, æquare poterunt,
nedum superare. Etsi enim res primo intuitu ardua, ac difficilis
videatur, viris tamen fortibus, & christianis bene sperandum
est, de Optimi Numinis iustitia, & perpetua Eiusdem
prouidentia, qua Regiam stirpem comitatur, de animorum
suorum vigore, & constantia, & virtute, ac fortuna Imperatorum,
sub quibus est militandum. Statuant ergo sibi
cum fortissimo Ioabo, strenuè, & viriliter agendum pro populo,
& ciuitatibus Dei sui, faciat vero Dominus quod bonum
est in conspectu Eius. Quidquid denique erit, Crastini
saltem mercedem firmiter sibi polliceri, poterunt, talibus
(nimirum) pro meritis, viuis sibi, aut mortuis, præsentes,
posterosque ingentes debituros gratias.

 

MONTROSE.

Section précédent(e)


Anonyme [1650], ILLVSTRISSIMI, ET EXCELLENTISSIMI IACOBI MONTIS ROSARVM MARCHIONIS Comitis de Kincairne, Domini de Græme, Baronis de Monte Dio, &c. GVBERNATORIS VICARII, & copiarum omnium, terrâ marique in Regno Scotiæ, pro Majestate Regia supremi Imperatoris, DECLARATIO AD SCOTOS , latinRéférence RIM : M0_1683. Cote locale : A_9_6.