Anonyme [1649], OBSERVATIONES POLITICÆ. SVPER NVPERIS GALLIÆ MOTIBVS. , latinRéférence RIM : M0_2567. Cote locale : A_9_11.
Sub2Sect précédent(e)

Sub2Sect suivant(e)

Quomodo lenienda onera publica.

III.

Grauia per se tributa sunt, grauiora
verò reddit modus exigendi acerbus,
& si apparuerit illa ex libidine magis quàm
necessitate colligi & perperam distribui.
Ideò vt acerbitatem hanc dulcedine aliquâ
lenirent, & incantamentis velut quibusdam
obuelarent, sequentia feré, prudentes rerum
moderatores, vsurparunt.

-- 12 --

I. Dùm inter Christianos Principes constat
illos non esse proprietarios & Dominos
vitæ, facultatisque subditorum suorum, pro
lege habuerunt. Præter antiqua & modica
tributa, nihil ab illis exigere, nisi cum liberâ
voluntate & consensu illorum, ita conscientiæ
suæ & libertati subditorum satisfactum
existimantes, quò legitimè omnia &
promptius perficerentur. Et licet in omnibus
statibus hæc obseruata videamus diuersus
tamen modus Galliæ placuit, dùm pro
lubitu ministrorum varij generis tributa aucta
& imposita fuerunt, ordinibus non inconsultis
modo, sed repugnantibus.

Præestis hominibus, sed
hominum causa : nec Domini
modo & arbitri rerum,
sed tutores & administri
estis. Lips.

Sicut Principes, quibus hoc
frequens in sermone est, vt
dicant habere se priuilegia,
vt quantum velint exigant
à populo, certè Galliarum
Rex omnium minimè causam
habet, vt de se hoc iactet.
Nec enim vel ipsi vel
cumis alij licet. Comin. li. 10.

II. Cum illa necessitatis vis & efficacia,
vt cùm hæc palam fiat, recti iudicij non est,
qui non cedat, & cuiuscunque difficultatis
obliuiscatur ; Studuerunt Principes edocere
populum suum, illam quandoque tam euidentem
esse, vt ni subueniatur statui, pericula
incumbant non contemnenda, ideò comitia
crebra & conuentus ordinum, quibus
exponere non dedignantur, quanta bellorum
necessitas, quantæ expensæ, qui reditus,
& quàm necessaria subsidia, & hæc non
infeliciter cessisse videmus. In Gallia verò annis
triginta quinque nulla comitia, nulla ordinum
mentio, nec vlli de necessitate belli,

-- 13 --

vel expensarum, inquirere fas. Protestatus
est anno præterito sæpius Cardinalis, belli
finem adesse, & pacem in manu suâ se complecti ;
& subsumebat Parlamentum, eius
ergo non hostium culpam esse, quod non
perficiatur. Idem Longeuillanus deinceps
& Avauxius confirmarunt, occasionem
fuisse, & certa temporum momenta, quibus
honesta, tuta & gloriosa pax haberi potuit,
sed dum hæc vel sponte, seu inertiâ
quâdam negligitur, quæ bellandi necessitas,
& contribuendi promptitudo ? Sed detur,
continuandum necessariò bellum, an
ideò ad succum & sanguinem exsugenda
est Gallia ? Notum est ad aulam Regis &
statum internum 60. ferè milliones abire,
licet nec illi pendantur. 80. ergò restabunt
ad belli sumptus, bone Deus, quanta summa !
Sueci diuturnius bellum gesserunt, &
fortius, totamque penè Germaniam subiugarunt,
sed dispendio & sumptibus hostium ;
vix enim ex proprio millionem bello
annuatim contulerunt, & interim militia
obediens & contenta reperitur, & domi
status illorum incrementa capit & florescit.
Gallia minori militum numero decies
plus impendit, & omnia seditionum
plena, & querelarum, quod integris annis

-- 14 --

nihil acceperunt. Sed non milites solum,
ecquis in aula & ciuili statu, qui non idem
conqueritur, & pudendum est, quod non
his solum, sed Regiæ mensæ inter tot milliones
victus defuit ; Quæ dum admirari, &
ex officio monere cæperant suprema Regni
collegia, exilio, aliisque coërcitionibus
mulctabantur.

 

La necessità comme tienne
sopra l’arbitrio, & sopra le
forze l’imperio, cosi ha sopra
la ragione Dominio.
Roccabell.

Cum consulis populo, remoue
à te suspicionem alicuius
tui commodi : fac fi
dem te nihil nisi populi vtilitatem
& fructum quærere.
Cic.

Illis maximum diserimen,
penes quos aurum & opes,
præcipue bellorum causæ.
Tac.

I popoli anco dal ciclo sa
ribellano, se auaro semper
& turbato si mostri ; molto
piui subditi dal suo Principe,
se nell’angustie della
guera, Sieno in sempiterno
tenuti. Roccabell

III. Hoc etiam exactionum acerbitatem
lenire obseruatum est, si exactores sint honesti,
non crudeles & auari, ideò hoc curant
cordati Principes vt exciuium numero
illos petendis tributis præficiant, qui
probitatis & integritatis famam habent,
& qui amantur ab incolis, ac vt illi ab ordinairia
& vsitata via pecuniam recipiendi,
in ærarium inferendi ; & exacto calculo
comprobandi non facilè discedant, sed vt
alia pleraque peruersè, ira in hoc quoque
peccauit Gallia, quod thesaurarios, & solitos
in prouinciis tributorum receptores,
aboleuit, rationum cameram neglevit, &
fœneratores in eo loco restituit, qui armatâ
manu, lictorum instar, prouinuias circũibant,
populum sine commiseratione vllâ
excoriantes, vt nil nisi terrorem & solitudinem
relinquerent ; direptis enim facultatibus
miserorum, in corpora tandem sæuitum

-- 15 --

est, & si in villa aut oppidulo supererat
quidam melioris conditionis, pro egenis
solueret cogebatur, vsque dùm & ille succumberet.
Et hæc omnia in Regis & publicum
vsum minimè cessisse ex eo apparuit,
quod isti exactores & publicani ex infimæ
conditionis hominibus, opulentissimi exiguo
tempore deuenerant, idque ædium
structurâ & emptione bonorum, ad extremam
vsque inuidiam testati sunt. Et dùm
ab his quorum intererat, ad rationem reddendam
postulabantur, à ministris publicis
protecti sunt, & qui contra auderent,
Maiestatis crimine notati. Ita necilli admissi
sunt, qui eundem prouentum obtulerunt
Regi, modò rapaces illi vultures dimitterentur,
& pecunia solito & antiquo
modo, sine tantâ subditorum vexatione
exigeretur.

 

In minimis quoque rebuomnia
antiquæ consuetudinis
momenta seruanda.
Valer. Max.

L’obedire per se stesso è
duro, s’aggiungi la violenza,
s’inasprisce in maniera,
che stimato giogo infelice,
non si trouuera humore,
ben che placido, che non
procuri di souraime il collo,
Mach.

S’accreseono le miserie, è
con quectei pericoli, quando
sci’en piu mani à distrahere
e lacerare il corpo de
popolo. Roccabell.

IV. Consultum quoque habitum fuerat,
& in omni fere statu probatum, vt onera
publica non pauperibus & plebi solùm,
sed ditioribus ad proportionem incumbant,
ac vt illa vectigalibus grauentur quæ
luxum & superflua subministrant, magis
quàm quæ vitam & alimenta pauperibus.
Sed tantum abest vt in Galliis illa seruetur
proportio, vt nihil communius quàm pauperes

-- 16 --

videre pauperrimos, diuites verò ditissimos
quis enim non stupescat, ad immensum
luxum & abundatiam potentiorum,
& iuxta non misereatur grandissimæ
plebejorum miseriæ ? sed quomodo tandem
corpus subsistat, cuius venter & brachia
omnem ad se substantiam trahunt, &
in deformem grossitiem excrescunt, pedibus
ex gracilitate nimiâ extenuatis, illis
considerandum relinquo.

 

In Roma [3 mots ill.] delle
tagliet grevezze era [1 mot ill.]
irricchi. Bol. l. 7.

Nos habemus luxuriam at
que auaritiam ; publicè egestatem,
priuatim opulentiam,
Salust.

V. Asperitatem tributorum id quoque
mirificè mitigat, si viderit populus exactam
pecuniam cum iudicio & parsimonia dispensari,
atque in Reipublicæ salutem &
splendorem conuerti, cuius documenta
sunt, si luxus cohibetur, sumptuariæ leges
ferunt, boni & virtuosi recompensantur,
& si ædificia publica prouidè conseruantur.
Quæ omnia, ne ad partes deueniam,
in Galliis fuisse neglecta, & in contrarium
facta, communis omnium querela est Quò
verò 58. milliones, qui sine alia specificatione,
sub secreto (comptans) titulo in expensarum
codice annuatim reperiuntur,
deuenerint, inquirere anceps & illicitum.

Nefas est dispensatorem
publicum in delectationes
suas suorumque conuertere,
id quod prouinciales dedissent.
Lamprid.

Non vlla expedition ratio
augendi census, quàm derrahere
quotidianis sump.

VI. Vltimò ad subleuandam contribuentium
egestatem, plurimum facit commerciorum
libertas & frequentatio, atque

-- 17 --

vt subditi ex mercatura, opificiis, agrorum
cultura, metalli fodinis, aliisque incrementis
ditescendi occasiones reperiant, sed &
hæc penè sublata Gallis ; dùm enim diplomate
publico partim inhibent, partim deprædatione
nauium in Mari Mediterraneo
Batauos & Italos offendunt, nec propter
bellum cum Belgij parte & Hispaniis
vlla communicatio, nec ipsi Galli nauigationibus
potentes ; interit paulatim illa
commerciorum vtilitas & concupiscentia,
nec aliud restat, nisi vt vnus alterum excoriet.

 

Sub2Sect précédent(e)

Sub2Sect suivant(e)


Anonyme [1649], OBSERVATIONES POLITICÆ. SVPER NVPERIS GALLIÆ MOTIBVS. , latinRéférence RIM : M0_2567. Cote locale : A_9_11.