Anonyme [1649], OBSERVATIONES POLITICÆ. SVPER NVPERIS GALLIÆ MOTIBVS. , latinRéférence RIM : M0_2567. Cote locale : A_9_11.
Section précédent(e)

OBSERVATIONES
POLITICÆ.

SVPER NVPERIS
GALLIÆ MOTIBVS.

M. DC. XLIX.

-- 2 --

-- 3 --

PRÆFATIO

AMPLA ciuitas mundus est, cuius ciues quotquot
homines. Terminos & fines part um,
ambitio seu auaritia pesuit. Limitibus elles
sapiens non includitur. Animi magnitudine
omnia perlustrat ; ac vndè periculum a’ij
emolumentum capit, & persicitur. [1 mot ill.] præteritorum
historia est, nec ideo contemnenda. In præsens mundi theatrum,
qui oculos inijcit ante aclorum compendisine inuenier,
& vberrima prudentiæ [1 mot ill.] exempla.
[6 lignes ill.]
Quæ bello exerceri petuit [1 mot ill.] vel seroetas ; quæ paci
faciendæ prudentia ; triginta annorum spatio [1 mot ill.]. Proceres
& ministres emergere, & præcipitari, mter noua non
computo. Sufficiet nihil emissum esse quo sortis inconstantia
& varij hominum casus demonstrari poterunt. Pulchrum
est intueri hæc omnia, sine metu, & indifferenter,
& in vsum fuum conuertere. Sie obseruatione dignum,
quicquid Gallia morbo trimestri passa est. Belli metusque

-- 4 --

illius historiam describant alij. Scommata quæ detestor, cauillatores
illi degeneres euomant. Mihi ad actiones & errores,
qui committi videbantur, attendere volupe fuerat,
et omnia ad prudentiæ praxin conferre. Occasio est et campus
amplissimus proficiendi. Non omnia tango, sed exercitij
gratia pauca. Idque sincerè et nullo affectu iudicium
corrumpente. Gallus enim non sum, nec Italus et neutri
partium beneficio vel odio cognitus.

 

-- 5 --

OBSERVATIONES
POLITICÆ.

Super nuperis Galliæ motibus.

NOSCERE OPORTET PRINCIPEM
ingenia, mores, facultates et vires subditorum
suorum.

I.

RVDES & ignari nascimur homines,
nec genus scientiam
tribuit, nec Fortuna ; Tempore
& vsu perficitur exiguum
id, quod capere mens humana
potest. Omnium verò quæ addiscuntur
rerum, nobilior nulla nec difficilior illâ Principum
scientiâ, quâ populum regere norunt.
Ille enim ingratus, ferox, mobilis, naturaliter
parendi nescius, & libertatis amãs,

-- 6 --

non nisi arte cohibetur & industria. Quem
nisi probè intelligat, penitusque exploret,
fallitur, quisquis in eo regendo operam animumque
intendit. Hinc motus, convulsiones,
morbi & Rerumpublicarum interitus.
Sed hominem noscere non sufficit Principi
propius accedat oportet, & in naturam &
facultates suorum exactiùs inquirat, vt illos
non minus quàm seipsum habeat cognitos.
Nam vt vultu moribusque, homo ab homine
differt, ita populus ab alio, ingenio &
assuetudine distinguitur. Ideò mitius hunc,
alitèr alium haberi expedit. Nec omnibus
omnia conueniunt. Vt curet ægrotum Medicus,
non structuram solum hominis, sed
complexionem subiecti perquirit. Nec Oceano
se committit Nauarcha, maris & pixidis
nauticæ vtcunque sciens, nî quos in
itinere scopulos, quæve alia vitanda habeat,
exploret ; Minus qui Reipublicæ clauo assidet,
ventorum pelagi, & casuum, qui obiectari
poterunt, ignarum esse conuenit. Mazarinus,
Cardinalis Italus, Franciam minoritate
Regis feliciter satis gubernat, illam
verò & partes eius sufficienter nouisse, ex nupero
ciuili bello minimè enotuit. Nam vtcunque
pro Asinis habeantur Galli à quibusdam,
vel pro fatuis, & qui verbis promissisque

-- 7 --

haberi, ac metu contineri posse credantur ;
animum tamen & audaciam subesse
compertum est. Ignorare non debuit Cardinalis,
Galliam penè totam expilatam esse, &
eò desperationis redactam, vt non nisi occasionem
tumultuandi exspectaret. Sed ille
horum omnium securus, quam euitare diligentissimè
debuit, occasionem obtulit, &
caput ipsum petiit, cuius ad exemplum
membra faciliùs commouerentur. Parisienses
ignaros reputauit & imbelles, & fame
octiduâ facillimè necandos ; Parlamentum
discors & factionibus scissum, nec cum Parisiensi
populo conuenire credidit, (quæ fundamenta
nuperi belli) sed in vtroque lapsus
est. Principes quos neglectos vel offensos
nouerat, fidos sperabat, vel parui momenti.
Contæus Regij Sanguinis neglectim habitus
& sæpè elusus ; Longevillanus expensarum
& dedecoris in congressu Monasteriensi
perpessi non dum integer, Elbovius cum
filiis tribus pensionibus frustratus & in
officiis petitis repulsam passus ; Beaufortius
quinquenni carcere elapsus, & nondum reconciliatus ;
Bullonius exul quasi & vagus,
sine spe, sua, vel promissa æquiualentia recuperandi ;
Hodancurtius, dignitate & bonis
spoliatus, & ob nullam indictam causam carcere

-- 8 --

longo mulctatus ; & alij alia perpessi,
quomodò in domestico bello vitam & bona
pro illo exponere potuerunt, quem horum
omnium causam publicè testati sunt. Et hos
sibi fauentes credere, vel non aduersos, præsumptio
certè stolida. Si contemnendos diceret,
error manifestus ; experientia enim
docuit, quantum illi momentum attulerunt
parti aduersæ. Et quis sponderer, quin illi
prouincias suas, Normanniam, Campaniam,
Picardiam & Pictavium, quarum illi Gubernatores
sunt, in partes suas traherent, vt
ex parte factum est. Quæ omnia si exactius
pensitasset Cardinalis, obsidione Parisiensi
haud temerè irritandos asperatos iam satis
animos censuisset. Et quin ex hoc morbo
ruinam sibi accelerârit Angliæ Rex quod
vesaniam & vires suorum minus benè perspectos
habuit, dubito. Id verò certum est,
Hispanum Belgarum imperio excidisse dum
ingenia & potentiam illorum non ignorabat
solum, sed contempsit.

 

Mihi videtur ars artium, &
scientia scientiarum, hominem
regere, animal tam varium
& multiplex.
Greg. Naz.

Vulgus sine rectore præceps,
pauidum, socors. Tat.

Omni Animali faciliùs [1 mot ill.]
quam homini.
[1 mot ill.]

Niuna cosa è piu necessaria,
per lo buon gouerno,
che’l conoscer la natura,
gl ingeni, el inclinatione
de sudditi. Bot. l. 2.

Son los animos de los hombres
tan varios, como sus
rostros, y assi no se puede
negociar contodos con vn
mismo estilo, conueniente
es varialle Segun la naturaleza
del suieto, con quien se
trata, como se varian los
boccados de los frenos, segun
es la bocca del cauallo.
Sauie.

Gubernare nauem & Republicam
simile. Sabellic.

Rex Gallię, Rex Asinorũ, &c.
dictum Maximil. Imperatoris.

Les François paroissent fouls
& ne le sont, &c. Prou.

Granissimi sunt morsus itritatæ
necessitatia. Port. Lat.

Qui in ea est sententia, vt
existimet magnorum virorum
inueterara odia, beneficiis
nouis dilui, & in obliuionem
in luci posse, is vehementer
fallitur. Lïu.

Que posse fieri non putes,
[1 mot ill.] Senec.

Aurè morbos necesse est esse
cognitos, quàm medeciuam.

II.

Nimiâ exactione ad desperationem redigi populum.

PRINCIPIA & causas motuum & convulsionum
Rempublicarum consideranti,
frequentior nulla & efficacior occurrit

-- 9 --

nimiâ triorum exactione, quâ ad egestatem
primo, mox desperationem & furorem
adigitur populus, vt bonis amissis, vltimam
in turbido spem experiri cogatur.
Nam vt cumque ob sæuitiam & tyrannidem
periclitentur Principes, dummodò pascatur
populus, minus ad decussa sublimiorum capira
commouetur & attendit. Sic libertatem
attrectare, priuilegia & consuetudines tol
lere haud tantas excitaret turbas ni ex illâ
mutatione minus benè sibi fore vnusquisque
in particulari sibi persuaserit. Tanta ergo
annonæ vis, vt hanc si præstiteris, cætera
securus ages ; si demseris, in reliquis licet
æquissimus, inuisus habearis & crudelis, &
quot egenos, tot hostes compares, mutationibus
intentos. Transeant vetera, antè oculos
exempla sunt, quomodo ob expilationem
nimiam integris Regnis, Principatibus,
& Prouinciis præpotentes Reges exciderant.
Sed deplorandum est, quod non alienis potius
quàm propriis periculis cautiores reddantur
homines : Viderat nuper Gallia, vicina
Regna & ditiones, Bigium, Cataloniam,
Lusitaniam & Neapolim, ex hoc errore
perdita, & Domino suo recalcitrasse, &
quanti hæc stererant Hispano, sed parum abfuit,
quin ipsa eodem penè fato periret. Vicennium

-- 10 --

est, quod domi forisuè bella continuat,
& totidem quod immensis oneribus
grauatur & decerpitur. Decem non ita pridem
millionibus constitit Galliæ reditus,
quem ad triplum Henricus auxit, & filius
neposque deinceps ad centum & quadraginta
milliones extenderunt. Et hæc sufficere
diceres ad bella & sumptus immensos.
Sed tantò minus, vt etiamnum in augendo,
& nouis corradendi modis, toti sint ministri
publici. Exhaustæ erant Prouinciæ, & vix sanguis
restabat plebi, dùm consilium ineunt,
ditioribus imponendum : hinc noua venduntur
officia, & veteribus salaria sequestrantur,
& quæ annuatim pendi solita, per
vim & vsuram anticipari iussa, vt quouis tandem
modo & præcio corraderetur, quicquid
adhuc restabat nummorum. At improsperè
concilium cessit, dùm primam regni curiam
incautius adoriuntur. Præuidit namque Senatus
prudens 12. nouos Requestarum Magistros
superfluos esse, & non nisi cum damno
& dedecore priorum, veteribus posse adjungi,
iniquum porrò iudicauit, officiales
curiæ sine vlla culpa, debito seruitiorum
præmio spoliandos, nec Anticipari Polettam,
aliosque reditus posse sine confusione,
& sequentium annorum iactura. Vsuram

-- 11 --

quo que iniquam esse, Deo, hominibusque
detestandam ; non illam esse necessitatem,
quâ ad hæc extrema & turpia cogerentur.
Sufficere reditus, modo benè administrentur,
& de hoc non minus sollicitum esse decere,
quàm de colligendo. Notorium esse, &
pariter indecorum, tertiam redituum partem,
in fæneratores abire & exactores, qui
ditescunt. Sed dum contra ruit aula, & authoritatem
& minas opponit, supremas Regni
curias suscitat & in vnum cogit, ac ita nobilissimum
Reipublicæ membrum, quod
studiosè sibi conseruare debuerat, simul
cum plebe perdidit, & sibi offensum reddidit
& abalienatum.

 

Semper in [1 mot ill.] quibus
opes nollæ sunt, noua experunt,
vetera odêre, odióque
suarum rerum mutare omnia
[1 mot ill.]Sallust.

Compettum est egentissimum
quemque esse audacissimum,
& non rarò in
desperationem abire paupertatem.
[1 mot ill.]

Sinite me populum pascere,
[1 mot ill.] Vespas.

E’da notare, che gli huomini
si moueranuo piu per
priuato interesse, che per
publica vtilité : è che
[6 lignes ill.]
fideles sunt ; expilati, nec in
pace prodesse, in bello etiam
plurimum nocere possunt,
Liu.

Principe auaro non è dureuole ;
subditi oppressi
mancano d’obedire, e tentano
la touina, di chi gli
machina la morté, Roccabell.

Ij demum penates, ea ciuitas,
id Regnum, æterno
in gradu state potest, vbi
minimum pecuniæ cupido
sibi vendicat. Valer Max.

I Signoti chi hanno trouato
modo d’accrescergli il
peculio regio, quadagnano
à vncia e perdono e libre.
Scip. Amm.

Consiliarius quidam Gallius,
Regem diuersa exactionum
genera docens,
conscientia tandem stimulatus,
cloaca se sepeliri voluit.
Referente Choquier lib.
3. Polit.

Vnum dieam, quod nunquàm
cessari dicere : Auaritiæ
fugam & liberalitatis
gratiam, Regum esse gloriam
& Regnorum firmamentum,
atque hoc potissimum
assequitur. Si à rebus
sub ditorum se abstineat.
Arist. ad Alex Mag.

Quomodo lenienda onera publica.

III.

Grauia per se tributa sunt, grauiora
verò reddit modus exigendi acerbus,
& si apparuerit illa ex libidine magis quàm
necessitate colligi & perperam distribui.
Ideò vt acerbitatem hanc dulcedine aliquâ
lenirent, & incantamentis velut quibusdam
obuelarent, sequentia feré, prudentes rerum
moderatores, vsurparunt.

-- 12 --

I. Dùm inter Christianos Principes constat
illos non esse proprietarios & Dominos
vitæ, facultatisque subditorum suorum, pro
lege habuerunt. Præter antiqua & modica
tributa, nihil ab illis exigere, nisi cum liberâ
voluntate & consensu illorum, ita conscientiæ
suæ & libertati subditorum satisfactum
existimantes, quò legitimè omnia &
promptius perficerentur. Et licet in omnibus
statibus hæc obseruata videamus diuersus
tamen modus Galliæ placuit, dùm pro
lubitu ministrorum varij generis tributa aucta
& imposita fuerunt, ordinibus non inconsultis
modo, sed repugnantibus.

Præestis hominibus, sed
hominum causa : nec Domini
modo & arbitri rerum,
sed tutores & administri
estis. Lips.

Sicut Principes, quibus hoc
frequens in sermone est, vt
dicant habere se priuilegia,
vt quantum velint exigant
à populo, certè Galliarum
Rex omnium minimè causam
habet, vt de se hoc iactet.
Nec enim vel ipsi vel
cumis alij licet. Comin. li. 10.

II. Cum illa necessitatis vis & efficacia,
vt cùm hæc palam fiat, recti iudicij non est,
qui non cedat, & cuiuscunque difficultatis
obliuiscatur ; Studuerunt Principes edocere
populum suum, illam quandoque tam euidentem
esse, vt ni subueniatur statui, pericula
incumbant non contemnenda, ideò comitia
crebra & conuentus ordinum, quibus
exponere non dedignantur, quanta bellorum
necessitas, quantæ expensæ, qui reditus,
& quàm necessaria subsidia, & hæc non
infeliciter cessisse videmus. In Gallia verò annis
triginta quinque nulla comitia, nulla ordinum
mentio, nec vlli de necessitate belli,

-- 13 --

vel expensarum, inquirere fas. Protestatus
est anno præterito sæpius Cardinalis, belli
finem adesse, & pacem in manu suâ se complecti ;
& subsumebat Parlamentum, eius
ergo non hostium culpam esse, quod non
perficiatur. Idem Longeuillanus deinceps
& Avauxius confirmarunt, occasionem
fuisse, & certa temporum momenta, quibus
honesta, tuta & gloriosa pax haberi potuit,
sed dum hæc vel sponte, seu inertiâ
quâdam negligitur, quæ bellandi necessitas,
& contribuendi promptitudo ? Sed detur,
continuandum necessariò bellum, an
ideò ad succum & sanguinem exsugenda
est Gallia ? Notum est ad aulam Regis &
statum internum 60. ferè milliones abire,
licet nec illi pendantur. 80. ergò restabunt
ad belli sumptus, bone Deus, quanta summa !
Sueci diuturnius bellum gesserunt, &
fortius, totamque penè Germaniam subiugarunt,
sed dispendio & sumptibus hostium ;
vix enim ex proprio millionem bello
annuatim contulerunt, & interim militia
obediens & contenta reperitur, & domi
status illorum incrementa capit & florescit.
Gallia minori militum numero decies
plus impendit, & omnia seditionum
plena, & querelarum, quod integris annis

-- 14 --

nihil acceperunt. Sed non milites solum,
ecquis in aula & ciuili statu, qui non idem
conqueritur, & pudendum est, quod non
his solum, sed Regiæ mensæ inter tot milliones
victus defuit ; Quæ dum admirari, &
ex officio monere cæperant suprema Regni
collegia, exilio, aliisque coërcitionibus
mulctabantur.

 

La necessità comme tienne
sopra l’arbitrio, & sopra le
forze l’imperio, cosi ha sopra
la ragione Dominio.
Roccabell.

Cum consulis populo, remoue
à te suspicionem alicuius
tui commodi : fac fi
dem te nihil nisi populi vtilitatem
& fructum quærere.
Cic.

Illis maximum diserimen,
penes quos aurum & opes,
præcipue bellorum causæ.
Tac.

I popoli anco dal ciclo sa
ribellano, se auaro semper
& turbato si mostri ; molto
piui subditi dal suo Principe,
se nell’angustie della
guera, Sieno in sempiterno
tenuti. Roccabell

III. Hoc etiam exactionum acerbitatem
lenire obseruatum est, si exactores sint honesti,
non crudeles & auari, ideò hoc curant
cordati Principes vt exciuium numero
illos petendis tributis præficiant, qui
probitatis & integritatis famam habent,
& qui amantur ab incolis, ac vt illi ab ordinairia
& vsitata via pecuniam recipiendi,
in ærarium inferendi ; & exacto calculo
comprobandi non facilè discedant, sed vt
alia pleraque peruersè, ira in hoc quoque
peccauit Gallia, quod thesaurarios, & solitos
in prouinciis tributorum receptores,
aboleuit, rationum cameram neglevit, &
fœneratores in eo loco restituit, qui armatâ
manu, lictorum instar, prouinuias circũibant,
populum sine commiseratione vllâ
excoriantes, vt nil nisi terrorem & solitudinem
relinquerent ; direptis enim facultatibus
miserorum, in corpora tandem sæuitum

-- 15 --

est, & si in villa aut oppidulo supererat
quidam melioris conditionis, pro egenis
solueret cogebatur, vsque dùm & ille succumberet.
Et hæc omnia in Regis & publicum
vsum minimè cessisse ex eo apparuit,
quod isti exactores & publicani ex infimæ
conditionis hominibus, opulentissimi exiguo
tempore deuenerant, idque ædium
structurâ & emptione bonorum, ad extremam
vsque inuidiam testati sunt. Et dùm
ab his quorum intererat, ad rationem reddendam
postulabantur, à ministris publicis
protecti sunt, & qui contra auderent,
Maiestatis crimine notati. Ita necilli admissi
sunt, qui eundem prouentum obtulerunt
Regi, modò rapaces illi vultures dimitterentur,
& pecunia solito & antiquo
modo, sine tantâ subditorum vexatione
exigeretur.

 

In minimis quoque rebuomnia
antiquæ consuetudinis
momenta seruanda.
Valer. Max.

L’obedire per se stesso è
duro, s’aggiungi la violenza,
s’inasprisce in maniera,
che stimato giogo infelice,
non si trouuera humore,
ben che placido, che non
procuri di souraime il collo,
Mach.

S’accreseono le miserie, è
con quectei pericoli, quando
sci’en piu mani à distrahere
e lacerare il corpo de
popolo. Roccabell.

IV. Consultum quoque habitum fuerat,
& in omni fere statu probatum, vt onera
publica non pauperibus & plebi solùm,
sed ditioribus ad proportionem incumbant,
ac vt illa vectigalibus grauentur quæ
luxum & superflua subministrant, magis
quàm quæ vitam & alimenta pauperibus.
Sed tantum abest vt in Galliis illa seruetur
proportio, vt nihil communius quàm pauperes

-- 16 --

videre pauperrimos, diuites verò ditissimos
quis enim non stupescat, ad immensum
luxum & abundatiam potentiorum,
& iuxta non misereatur grandissimæ
plebejorum miseriæ ? sed quomodo tandem
corpus subsistat, cuius venter & brachia
omnem ad se substantiam trahunt, &
in deformem grossitiem excrescunt, pedibus
ex gracilitate nimiâ extenuatis, illis
considerandum relinquo.

 

In Roma [3 mots ill.] delle
tagliet grevezze era [1 mot ill.]
irricchi. Bol. l. 7.

Nos habemus luxuriam at
que auaritiam ; publicè egestatem,
priuatim opulentiam,
Salust.

V. Asperitatem tributorum id quoque
mirificè mitigat, si viderit populus exactam
pecuniam cum iudicio & parsimonia dispensari,
atque in Reipublicæ salutem &
splendorem conuerti, cuius documenta
sunt, si luxus cohibetur, sumptuariæ leges
ferunt, boni & virtuosi recompensantur,
& si ædificia publica prouidè conseruantur.
Quæ omnia, ne ad partes deueniam,
in Galliis fuisse neglecta, & in contrarium
facta, communis omnium querela est Quò
verò 58. milliones, qui sine alia specificatione,
sub secreto (comptans) titulo in expensarum
codice annuatim reperiuntur,
deuenerint, inquirere anceps & illicitum.

Nefas est dispensatorem
publicum in delectationes
suas suorumque conuertere,
id quod prouinciales dedissent.
Lamprid.

Non vlla expedition ratio
augendi census, quàm derrahere
quotidianis sump.

VI. Vltimò ad subleuandam contribuentium
egestatem, plurimum facit commerciorum
libertas & frequentatio, atque

-- 17 --

vt subditi ex mercatura, opificiis, agrorum
cultura, metalli fodinis, aliisque incrementis
ditescendi occasiones reperiant, sed &
hæc penè sublata Gallis ; dùm enim diplomate
publico partim inhibent, partim deprædatione
nauium in Mari Mediterraneo
Batauos & Italos offendunt, nec propter
bellum cum Belgij parte & Hispaniis
vlla communicatio, nec ipsi Galli nauigationibus
potentes ; interit paulatim illa
commerciorum vtilitas & concupiscentia,
nec aliud restat, nisi vt vnus alterum excoriet.

 

Priuilegia & consuetudines populorum non facilè
mutanda.

IV.

VT Principi, ita populo sua iura sunt
quæ dum vtrinque illibata manent,
indissolubili nexu copulantur illa iubendi
æquitas & obediendi promptitudo, & solidum
statum efficiunt Dum verò proportionem
debitam excedunt, & hic vel ille,
alterius limites inuaserit, vacillat subitò &
concutitur, cuiuscunque fuerit, Reipublicæ
corpus. Sunt autem præter communia

-- 18 --

illa naturæ & Gentium iura, diuersæ Regnorum
constitutiones, quibus Regi sua tribuitur
dignitas & in subditos. Ius ; subditis
quoque modica libertas, & vitæ, bonorumque
salus, vt, his obseruatis, ille à tyrannide,
hi à licentiâ abstineant. Hinc mutuæ
illæ obligationes, capitulationes & iuramenta.
Sed, siue per ambitionem, siue per
metum, & mutandi libidinem, nihil frequentius
videmus, quàm leges & priuilegia
solenniter iurata imminui, proscindi,
& antiquari. Sermo non est de illis, quæ vetustas
abolet, cum & illa suum ius habeat,
& indignum est de mutatione eius necessaria
conqueri. Sed quæ per hanc approbata,
& robur suum acquisiuerant, per violentiam
nisi cum motu & alteratione conuelli
nequeunt. Austriaci Duces, Regnis
& amplissimis in Germania ditionibus non
contenti, Imperium quod beneficio Ordinum
acceperant, hæreditarium sibi facere
totumque inuertere studuerunt, iuribus
& priuilegiis Electorum, Principum & statuum
vi & contemptu abolitis, neglectisque,
sed triginta annorum bello errorem
hunc luerunt, & omnia demum in priorem
statum restituere coacti sunt. Hispano cariùs
illa dementia stetit : post diuturnum

-- 19 --

enim bellum & innumerabiles sumptus,
non in priorem statum, mutata ipsi restituere
fas erat, sed subditos & rebelles, pro
libero & independente populo agnoscere
cogebatur, vt de Lusitania & Catalonia nil
dicam, de quibus adhuc lis. Quàm improspere
quoque Angliæ Regi cessit tentata
illa iurium innouatio, nuperum & heu lugubre
eius exemplum docuit. Et hi fructus
sunt pertinaciæ illorum, qui omnia sibi licere
existimant, & antiquas subditorum
consuetudines & priuilegia, temerè mutant,
innouantque, vel penitus tollunt.
Galliæ Monarchia non temerè & fortuitò
creuit, sed constitutionibus certis & legibus
velut fundamentis innititur, quæ vsque
dum illibata manserant, & in debita
Regem inter & subditos proportione &
harmonia, validus per se & florens Galliæ
status fuerat ; mutari autem in eo cœpit,
dum Reges omnia ad se trahere & exiguam
Ordinum rationem habere cœperũt : Conuocata
olim sunt comitia, quibus Regni
statum exponere & cum quibus de pace &
bello, de tributis imponendis, aliisque grauioribus
negotiis deliberare consuetum
erat, sed annis triginta quinque id cautum
est vnicè, ne illa Ordinibus conueniendi

-- 20 --

libertas permitteretur. Interim penes Parlamentum
antiquitus fuerat, Ordinum Regni
vices obire, eorumque iura tueri, attendendo
an æquum, honestum & vtile,
& an Galliæ consuetudinibus conforme
quicquid Rex iusserit & statuerit, adeò vt
nulla Regis edicta rata sint habita, quæ
coram Parlamento non sint cognita &
Consiliariorum suorum sententiis comprobata.
Et exempla docent non bella fuisse
indicta, non pacem initam, nihil de moneta,
tributis, legibus, Magistratûs exauctoratione,
de capitis sententia vel leuioribus
statutum fuisse, nisi curiæ huius voluntate
& consensu, quem Reges quan doque adeò
impetrare nequiuerant, vt Parlamentum
seu authoritate sua, seu remonstratione
supplici sæpius intercesserit & regios conatus
fecerit irritos. Et hæc temperamenta
haud inutilia quis dixerit, quæ Richelius
Cardinalis, validus Regiæ Authoritatis assertor,
ligamenta & fræna Rege indigna
censuit, & ideo excutienda. Suscepit itaque
& ausus est quæ ab initio Monarchiæ
feliciter vsurpata, simul abolere & confundere :
Comitia, vt dictum est, abhorruit ;
Ordinibus Regni non competere existimans,
de eius administratione esse sollicitos.

-- 21 --

Parlamenta ad Iustitiam inter particulares
administrandam adegit, quamuis nec
id promiscuè datum est. Si quid enim ad
gustum eius iudicandum erat ad aulam
euocauit, vel commissariis certis, suis ex
Parlamento satellitibus, concredidit.
Publica verò haud illis tangere fas. Et
sic sine vlla remorâ liberè grassabatur, de
vitâ & bonis subditorum, & de antiquis regni
constitutionibus pro lubitu disponens.
Grata hæc dominantibus, ideò, qui successerunt,
haud difficulter incepto tramiti instunt.
Sed euigilauit tandem senatus ille
Magnus, & iura sua Regnique capessit : pupillum
esse Regem, & in illa ætate plus sibi
iuris competere asseuerans ; non ita absolutè
omnia geri in Gallia moris esse, quod
si iniuria temporum indulgere aliquo tempore
coacti sint, non ideò se continuò passuros,
& extremam adesse necessitatem, cur
id nequeant. Et sic coëunt Suprema Regni
Collegia, & vniuntur, quod cum sibi
infaustum existimauerit Cardinalis, & Magnis
Ausibus obicem poni, authoritatem
Regiam appellat, illam, ni cæptis desistant
curiæ, violatam iri, ac ideò cum exilia ac
minæ nihil profuerint, extrema intentanda
& hinc illæ lacrymæ.

 

Respublica nulla est, ubi
leges non tenent imperium ;
Arist.

Nello stato come ne gli
edificij, l’ornamento si muta,
la base erernamente si
lascia, Çosi quelle legi che
fondumentano la forma del
gouerno. [1 mot ill.]

Digna est vox Maiestate
regnantis, legibus illiga
tum se Principem profiteri.
Theod. c. dell.

Non oportet seruitutem
putare ad Reipub. normam
& leges se componere sed
salutem. Arist. Pol. 5.

Illi hominum tutissimè a
gunt, qui præsentibus moribus
legibusque etiamsi
deteriores sint, nihil variantes,
Remp. administrant.
Thucyd.

Positas semel leges constantes
seruate nec vllam
earum immutate. Dioæ.

Super omnibus negotiis melius
atque rectùs olim prouisum :
& quæ conuertuntut,
in deterius mutantur.
Tacit.

Tra i Regni bénè ordinati
& gouernati à nostri tempi,
è quello di Francia, è
in esso si trouano infinite
constitutioni buone, donde
ni dipende la libertà è sicurtà
del Re, delle quali la
prima è il Parlamento, cla
sua autorita. Mach. c 19.

Vir ciuilie & Rempublicam
tractare incipiens, [1 mot ill.]
[1 mot ill.] moribus consenta
neè viuat, & se ad eorum
naturam accommodet, at
que scità consectotur ea, quibus
populus soleat delectari ;
[1 mot ill.] opinione virtutis,
& side iam [2 mots ill.]
[8 lignes ill.]

[1 mot ill.] non seruitus tibi tradita
sed tutela : nec Respublica
tam tua est, quàm tu
Reipublicæ. [1 mot ill.]

In eum qui iure agere & satisfacere
paratus est, nefas
bellum sumere, tanquàm in
inimicum. Thucyd.

-- 22 --

Authoritas & respectus nunquam temerè
exponendi.

V.

Cluilis Principum anima, authoritas
est, quâ vnica subsistunt, atque à priuatis
subditisque differunt. Quid enim sinè
hac, vnicus inter tot Myriades hominum ?
Sed vt illam acquirere artis est, sic
partam tueri, labor & industria. Sunt quibus
cum periculo sæpius alliditur, scopuli,
nec desunt qui exterius incumbant turbines,
quos dùm prudenter euitat generosus
Princeps, iuxta illi cauendum est maximè,
ne illam oculi sui pupillam, quibus vel ad
minimum lædi queat, occasionibus obiectet.
Facem ardentem si vento exponis &
pluuiis, conqueri nequis, si extinguitur,
sic immeritò à subditis pœna exigitur, dum
Princeps authoritatem suam spontè vel
imprudenter violandam prostituerit. Illa
enim opinio & existimatio est, quæ de sufficientia
Principum ex amore & metu optimè
temperatis, concipitur, & Respectus
appellatur, qui venerationem & postea
obedientiam gignit. Solidum nihil inest,

-- 23 --

magis enim famâ, quàm vi subsistit. Tenerrimè
itaque haberi vult, & nunquam
nisi cum secutitate & certo rerum successu
vsurpari : evulgato enim arcano, posse authoritatem
Principis impunè lædi, contemptus
sequitur & omnium rerum confusio.
Obseruatum est belli huius tempore,
nihil magis conquestos esse Ministros Galliæ,
quam Authoritatem Regiam fuisse læsam,
& reparari oportere vel cum periculo
totius rerum summæ : Et benè ; Princeps
enim sine authoritate, pauo est sine cauda.
Et idem est nullos habere subditos, & principem
contemnentes. Pro hac igitur nihil
non condignè impenditur. Sed præstitisset
mea opinione, & violento hoc remedio
non opus fuisset, si Domini Ministri, authoritatem
illam, quam nuno toties crepant,
cautiùs conseruassent. Verùm non
semel, sed toties illam violatam viderunt,
& sine aliâ castigatione rursus exposuerunt.
Vnio quatuor Curiarum Regio nomine
prohibita fuit, sed nihilominus continuata ;
Arresta Parlamenti per diplomata
Regia, cassata fuerunt ; sed hæc rursus, ab
illis condemnata. Consiliarios in exilium
vel carcerem missos, post biduum minitanti
plebi reddere coguntur. Et post hæc omnia,

-- 24 --

gratiæ Parlamẽto & Ciuibus actæ, quasi
fideliter omnia, & nihil contra voluntatem
Regis fecislent. Rursus armatam se
exhibuit authoritas Regia, at non minus
temerata fuit, dum enim quicunque huius
belli authores fuêre, exguâ manu Parlamentum
sibi dedi postulant, vel vrbi famem
& incendia minantur, illudere petitis
& resistentiam ipsi docent. Hinc ad querelas
& criminationes ; rebelles & Maiestatis
reos esse quotquot obstiterint Demum
& hæc recoquere coacti sunt, & pro beneficio
habere, pace quantociùs factâ, omnia
in priorem statum restitui.

 

Contemptus pessima omninò
& Regnis, quorum anima
& vita ipsa est auctoritas.
Lips. Pol. 1.

Ningun bajel es mas peligrosa
que la Corona, expuesta
à los Vientos de la
ambicion, à los escollos de
los enemigos, ij à las borascas
del pueblo Sauied.

Nihil [1 mot ill.] mortalium tam
instabile & fluxum [1 mot ill.], quà
fama potentiæ non suâ[1 mot ill.]
Tac.

Niuna cosa è, chopru rouini
la reputatione di un
Prencipe, che il cadere nol
concerto de gli [1 mot ill.],
[4 lignes ill.]

S’altro volte habbia il pepolo
dato de’piedi al padrone,
guardi non irritarie
à rinouar il fallo, Guiuiard.
Si clementes esse velimus,
nunquam [1 mot ill.] bella civilia. Cic.

Indecorum est attrectare quod non
obtinetur.

VI.

Felicissimus hominum esset, cui omnia
vsque adeò ex voto succederent,
nullibi remoram experiretur seu impingeret.
Quod cùm difficile factu & ferè supra
mortalium vota sit, conarur nihilominus
vir prudens vt ad hanc felicitatis speciem,
quàm potest, quã proximè accedat. Et hoc
obtinet dum passionibus suis frenum imponit,

-- 25 --

& nihil quod non honestum & licitum,
concupiscit, nec aliquid aggreditur,
cuius se fore comporem non animaduertit.
Ideò circumspicit homo cautus, cuius
naturæ sit res, quam desiderat, quid in il â
commodi, quæ difficultates, an parem se
illi assequendæ, vel imparem sentiat, quantæ
illius vires, cum quo sibi res foret, &
quid tandem detrimenti in repulsa, quibus
omnibus accuratè pensitatis difficillimè
errorem incurrit, sed decorum
in quaque fortuna seruat & existimationem
prudentis & circumspecti. At contra
hanc regulam, vtramque Belligerantium
partem peccasse euidens satis
& manifestum est. Cardinali cum Parlamento
& plebe res erat, & quotiescunque
aliquid iuberet, authoritate Regiâ vtcunque
velatus, repellitur, quia nempe indecorum
mandauit & mandata exequi impotens
erat. Salaria Officialibus demeure,
idem erat ac victum & vitam tollere, cui
obstitit natura, & ius præbuit repugnandi.
Deliberationes & conuentus Curiarum impedire,
& inauditos, exilio & carceribus
mandare, Statutis & Priuilegiis contrariebatur,
& fortiter reclamantes inuénit, Traditores
quosdam ex Parlamento accusauit,

-- 26 --

qui coniuratione cum Regni hostibus factâ,
Regiæ personæ manus inferrent, sed accusationem
prosequi, & illos conuincere,
nequiuit aut noluit. A verbis tandem ad
Arma & vim : & decem ferè millibus militum,
Myriadem hominum, & inter illos
centum mille armatos, fame necare aggreditur,
qui vltimus errorum & maximus
erat. Parisienses quoque conditionis suæ
& virium obliti, necessariâ defensione
non contenti, chartaceis armis conflictantur
& furunt, exercitum Regium
30. ab vrbe milliaribus proscribunt,
commeatum asportari iubent, Cardinalem
ab Officio mouent, bonisque & beneficiis
spoliant, quasi verò in illorum
potestate esset, illa omnia executioni mandare.
Ac ita, dum neutra pars conditionem
& vires suas ponderat & cognoscit, nec in
difficultates, quæ superandæ sunt, inquirit,
turpiter hærent, & debilitatem suam exteris
deridendam produnt.

 

Vt fœlicitatis est, quantum
velis, posse, sic magnitudinis,
velle quantum possis.
[1 mot ill.]

Multa magnis Ducibus, sicut
non aggredienda, ita
[1 mot ill.] aggressis non dimittenda
[10 lignes ill.]

Ce n’est rien d’auoir bon
droict, ce n’est rien de regorger
de bonnes raisons,
n’ayant la force de s’en seruir,
& les mettre en lumiere,
il faut donc dissimuler, où il
faut auoit des forces & occasions
de se monstrer.
[1 mot ill.]

Omnia toleranda, nisi auc
indignitas aut turpitudo in
resit. Arist.

Periculosum est de potentibus
viris pessima [1 mot ill.]
Principem, corumque vindictam
[1 mot ill.]. Sæpè enim
innocentes æmulorum inuidia,
[1 mot ill.] : & qui primum
[2 mots ill.], pœnæ
metu & Principis ita in fariola
Consilia propelluntur.
C. [1 mot ill.]

Multi dum se tam Magnos,
quam audiunt, credunt, at
traxère superuacanea, & in
discrimen rerum omnium
[1 mot ill.] bella, Seneca

Metiri sua Regna decet, vi
resque fateri. Lucan.

In arduis extrema semper via tentanda est.

VII.

Frequentibus exemplis & successu
prospero, comprobatum est satis Paradoxon

-- 27 --

illud Politicum, non medium in
grauioribus negotiis, sed extremum laudabile
esse & sectandum, vt pluribus id explicare
superfluum. At nec illud in Gallia
vsurpatum fuisse, hactenus apparuit. Bellum
cum Hispanis eâ felicitate perduxerunt,
vt finem imponere quovis momento
possent, & pacem obtinere proficuam,
gloriosam, & omni quam vnquam Gallia
fecerat pacificatione superiorem. Sed dum
hanc nolunt, & bellum ob egestatem &
penuriam continuare nequeunt, fœderatis
in bello & sociis amissis, occasione rei
benè gerendæ semel neglectâ euentui se
committere coguntur, ignari quò sors &
fortuna trahant. Et si tandem pacem qualem
cunque obtinere poterunt, quæ precor
differentia, inter illam, quæ in Orbis conspectu,
testibus cunctis Europæ Principibus
& ad securitatem pacis in vnum simul
colligatis, per Mediatores eximios habere
potuissent, & separatam illam quam in obscuritate
& angulo aliquo soli tandem paciscentur ?
Pariter in domestico bello nec
seueritate vti potuerunt, nec clementia,
sed dum media incedunt via, nec metuendos
se reddunt nec amandos, ac ita in odiũ
& contemptum facilimè incurrunt. Potuisset

-- 28 --

Cardinalis, dum de pecuniâ publicâ malè
administratâ, Prouinciis exhaustis & pace
neglectâ conqueri cœpit Parlamentum,
quantilla humanitate rem componere, si
præcipuis Officialibus (qui certè illo secreto
non indigni) indicasset, quæ pacis
remoræ, quanta obstacula, quæ belli necessitas,
& quantum in eo penderetur nummorum,
& si Reliquarum expensarumex-hibuisset
calculum, nec inquisitioni Iustitiæ
rapaces illos prædones & exactores
subtraxisset. Sed nec illa placuit via, nec alterum
extremum, vt vi cohiberet repugnantes,
ne contra hiscere auderent. Tentauit
id equidem bello, sed quali bello ! vnica
prætorianorum cohorte, ipsas populi
delicias & fautores media die eripere aggressus
est, at simul restituere coactus ; &
licet hoc pro documento habebat arctæ
inter Parlamentum Populumque connexionis,
rursus tamen impingit, & cum legiones
aliquas vrbi admouisset, obsessam
illam & bellum declarat, ni dederet populus
patronos suos & tot Parlamenti capita
mactandos. Aduersarios inuenit, plus 12.
Principes viros, & inter illos Regij sanguinis.
Parisium seu multitudinem spectes,
seu potentiam & opes, multarum instar vrbium

-- 29 --

est, & cõtra Aggressores fortiter vnitum.
Prouniciæ cæteræmalè habitæ, quæ
non jungebant sese, euentum spectabant
ociosæ, sine alio Regiis partibus subsidio
dato. Ab alterâ parte Poloni ingruebant
& Germani, gentes feroces, sed exiguo numero,
& ob non soluta stipendia, animo &
viribus extenuati ; Gallorum quotquot erant,
à ciuili abhorrebant sanguine, & dum
parentes & coniuges, pignora cariora in
vrbe reliquissent, fame illos necare barbarum
duxerunt, ac ideò minori cura, commeatum,
vt injunctum erat, impedierunt.
Et hoc apparatu, toto trimestri tempore,
Charantonium & Briam oppidula duo expugnarunt,
Et hoc memorabile illud bellum
est, quo de rerum summa decernitur,
& authoritas Regia dicitur reparata. Sed
nec vos prudentiores existimo, Domini
Parisienses, dum inter ancipitia ambigui,
nec parêre potestis, nec seueritatem rebus
commodare. Præstitisset certè, si ab initio
abstinuesseris rebus, quæ non vestrarum
partium, & frequentibus illis minis, iniuriisque
de renouando 1617 Arresto, quæ
metum primò, mox cæteras causatæ sunt
calamitates Sed cùm necessitate ad defensionem
vos adactos deprehendistis, & rationes

-- 30 --

ad arma capienda vobis suppetere
videbantur, re non minùs quàm verbis, Iustitiam
illorum & vos viros esse, ostendere
oportuisset. Arrestorum eratis prodigi, bello
expedienda iniunxistis, & subitò condemnastis
inauditum, quæ immutabilia
fatorum decreta, quis dixerit, sed in executione
ipsimet hærere cœpistis, dubitantibus
similes, an æquum & honestum fuerat propositum
vestrum. Conquestus est sæpè populus,
iactam fuisse aleam, nec esse cunctationi
locum ; vel non incipiendum fuisse
bellum, vel quâ decet alacritate, prosequendum,
esse sibi vires & animum ; vtendum
feruore, ne in priores relaberentur angustias.
Sed obmutuit Oraculum, & apparuit
aliud esse pulchra dicere verba, & litem
in foro contestari, aliud in campo &
armis ; ignaros esse Bartolum & Baldum &
ipso armorum sonu pallescere. Denique
cùm pœnitentia vtrinque ducti & bello
impares, mutationem desiderarent, leuitate
& inconsideratione eâdem ad compositionem
ferebantur præcipites. Sine alio itaque
fructu sanguinis effusi, Prouinciæ deuastatæ,
& perpessorum vtrinque malorum,
omnia in priorem redeunt statum & confusionem,
deuoratis egregiè Sacrosanctis.

-- 31 --

Illis Regiis decretis & Parlamenti Arrestis.
Et si solida foret pax, condonanda esset hæc
præcipitantia publico, at compertum fuit,
nec sincerè & seriò egisse Regios, nec Parlamentarios
sui suorumque fuille memores.
Quæ enim hæc vecordia, non publico
consulere, nec interessatis, sed frustula quædam
compingere, Ducibus & militiâ totâ,
turpi ingratitudinis nota, exclusis, neglectisque,
& hoc pacem appellare ! Docuit
euentus quàm hæc sinistre à Parlamento,
Ducibus & populo accepta fuere, & sic de
nouo pacisci oportuit, & nondum constat,
quâ soliditate illa transactio futura. Vsque
dum enim semina restant, & malorum causæ,
nec vlla pars eò redacta, vt nocere nolit
aut nequeat, non confidentia redditur nec
securitas. Et sic dùm media inceditur via,
extremis & generoso quouis ausu neglectis,
in pace æquè ac bello hallucinatum
est.

 

Quella strada per vincere è
piu gloriosa, e piu breue,
[1 lignes ill.]
sangue [1 mot ill.]

Vt in puteum facilè te immiseris,
haud facilè eduxeris :
sic in bellum. Lips. Pol. 5.
Semel profectò premere felices
Deus cum cæpir, vrger,
Seneca.

Magna in Republica momenta
sunt temporum, &
multum interest, idem illud,
vtrum antè an post decernatur,
suscipiatur, agatur.
Cicere.

Tutum non est eos lædere,
quos perdere non possis,
Strada.

Amorem apud Popularei,
metum apud [1 mot ill.] queramus : Tuc.

Oportet virum Principem,
non recte tantùm imperato
scire & posse, sed etiam
humani er. Plus.

Omnes qui magnarum rerum
Consilia suscipiunt,
æstimare debent, an quod
inchoatur Reipublicæ vtile,
ipsis gloriosum, aut promptum
effectu, aut certè non
arduum sit. Tacit.

Frustrà te terrore succinxeris,
ni septus caritate fueris ;
armis enim arma irritantut.
Plin.

[3. lignes ill.]

Vir eâ ratione fiet optimus,
si in deliberande [1 mot ill.]
[1 ligne ill.]
quicquid potest contingerei
[1 mot ill.] autem confidat.
[1 mot ill.]

Rectè consultare nec commodùm
scite consulta exequi,
procedit ab ingenio
maximo & exigua prudentia,
qua non frequenter
pollent acria [1 mot ill.] ingenia.
Bart. Phil.

Nullus cunctationi locus est
in co Consilio, quod non
potest laudari nisiperactum.
Tac.

Plus interdum sapit Populus,
quia tantum, quantum
opus est, sapit. Lactan.

Heu mihi Philosopharis, at
qui Philosophi sermone solo
[1 mot ill.] sapientes, cæteris in
rebus noui ego esse stulussimos.
Satyr.

Oportet eos qui rebus præhunt,
nihil magis cutare
quam vt eos ne lattat, quo
animo siut, qui aut belli [1 mot ill.]
aut amicitiæ, constitunut,
quando temporibus
cedeutes, & quando [1 mot ill.]
[1 mot ill.] pacem incunt.
[1 mot ill.]

Frequentius, conuentio,
num, pacisque si [1 mot ill.],
quàm arma [1 mot ill.]
Veget.

Necessitati cedere & dissimulare, prudentis est.

VIII.

Necessitatis illa vis & dignitas est, vt
facilè & honestum reddat, quicquid

-- 32 --

aliàs impossibile haberetur & turpè
adeò vt huic cedere & beneficio eius frui,
pro lucro habuere viri præstantes. Qui verô
contra insurgit, quid aliud asse quitur,
quam vt palàm fiat, quanta eius debilitas
sit & imprudentia, & quod peius est, haud
aliam meretur commiserationem ac si caput
parieti sponte sua impingeret. Sed vt
decorum conserues, ac vt minus appareat
te inuitum cessisse, maturè flectas, & proprio
motu, libenterque id fecisse simules.
Acita, quod hodie obtinere nequis, tempus
& occasiones aperient, vt tandem honestè
assequaris. Et huc dissimulatio facit,
necessarium illud instrumentum regnandi,
quod nisi oportunè & solerter quandoque
vsurpaueris, nudum te prostitues &
difficilime voto potieris. Et hæc vt remedia
inseruire poterant nupera Gallorum emotioni,
si dissimulandi, cedendique tempora
nouissent. Necessarium videbatur Hispanicum
bellum simul cum Germanico finire,
quia nec illud continuare vlterius potuit
Gallia, vndequaque expilata & debilis, Nec
eo luctari plus, quàm ab Hispanis Monasterij
offereoatur. Quin periculum erat,
pleraque illorum perdere, dùm Hispano
animus creuit & facultas belli continuandi,

-- 33 --

ex occultâ, quam à Cæsare & quibusdam
Imperij Statibus, sperabat, assistentiâ, & Gallia
socios amisit, & egestate ac seditionibus
laborabat. Quid igitur mali, si rebus sic
stantibus necessitati cessissent, & pacem
securam bello incerto prætulissent ? sic dum
opinio inualuit, Mazarinum ineprum rebus,
vel minus fidum, quia peregrinus, &
hinc contemptus & odium accreuit, vt
propter illum tota rerum summa periclitaretur,
nescio an eius magis admiranda sit
pe[1 lettre ill.]uicacia quòd vniuersali omnium odio,
& hinc ingruenti tempesta ti se non subtraheret
vel obstinatio illorum, qui ob vnius
personam & quidem exteri tanto se exponerent
discrimini ; nec enim adeò necessarius
videbatur & tanto pretio dignus, vt
ob eius conleruationem pessumdaretur
status, & huius ruina redimeretur minister.
Exempla memorant, pro sapientibus habitos
esse qui, ne scandalo essent populo, matu
â secessione factâ, locum dederunt inuidiæ
& fortunæ aduersæ. Nec ideò Princeps
authoritatem suam lædit, si pluris omnes
faciat quam vnum, & si cunctis inuisum,
vel demittat, vel iustitiæ se purgandum
relinquat, idque honestiùs exequitur
& sine aliquo suo dedecore, si spontè sapit,

-- 34 --

& instantiæ suorum anteuertit. Carolus V.
Imperator & Hispaniarum Rex, Cardinalem
Ximenium optimè meritum, & qui
minoritate Regis, Hispanias felicissimè administrauerat,
aulà & officio remouit, quia
Proceribus habebatur inuisus, & ne hos omnes
sibi abalienaret, vnicum illum senem
seponere maluit. Nec alia erat causa cur
Philippus secundus Cardinalem Granuellanum
administratione Belgij remouere
coactus erat, quàm quod ordines instabant
& illum malorum omnium causam crediderunt.
Ita Matthias Imperator passus est,
vt Archi-Duces Austriæ Cardinalem Cleselicum,
cui publica incumbebant negotia,
ab ipsa Imperiali aula captiuum abducerent.
Nec certèsponte suâ Ferdinandus II.
Duces Eggenbergerum & Valenstenium,
Philippus IV. Comitem Oliuares dignitate
& Ministerio deposuerunt, sed à suis admoniti,
& prauo rerum successu, edocti, cedere
necessitati, & grandiora anteuenire
pericula, tutissimum existimabant, & minimé
indecorum.

 

La plus dure, mais la plus
iuste Loix du monde, c’est
celle de la necessite, il y a du
mal-heur à luy estre sousmis
& de la sagesse à luy
obeyr. Restex Pol.
Optimum est pati, quod
emendaro non possis. [1 mot ill.]

Tota la scientia Politica
consisten saber conocer los
temporales, y valerse delles,
porque à vezes mas presto
conduce al puerto la tempestad
que la bonanza.
Empresæs Pol.

Ottimo modo è, dissimulare
(quando si puo) di saper
il disordine à cui non si puo
remediar Senza maior disordine.
[1 mot ill.]

Turpe alienarum possessionum
cupidine bellum [1 mot ill.]
non necessarium, atque
adeò cum propriarum opũ
periculo comunctum,
Dion. Halicur.

Non [1 mot ill.] inconstantis senteutiam
velut nauigium, ex
Regni aut Reipublicæ tempestate
moderari. Baud.

Les aduis doiuent estre accommodez
à la necessité du
temps.
Ce lere alle volte al tempo,
e à grandi incontri, è cosa
du [1 mot ill.] sauio ; perche ad
vna inseparabile tempest à
non si ripam [1 mot ill.], che
[1 ligne ill.]

Quand on ne peut changer
le cours des affaires, ou le
doit suiure ; c’est se noyer le
se [1 mot ill.] contre vn torrent.
Reflex Pol.
Rebus inclinatis, meliùs vt
te inclines. Lips.

Quod faciendum est necesariò,
quodque [illisibles] Princeps
præferat, Bod.

Gli huomini prudenti si [1 mot ill.]
grado sempre delle cose
ni ogni loro attione. Encora
che la necessita gli con
stringe à farlo ni ogni modo.
Machiauel.

Princeps rebus suis ad interitum
vergentibus, petitis
licet iniustis annuar, priusquam
dextrè ratiocinando
pereat. [1 mot ill.]

En omni calamitate, cogitatio
ac consilium de fama
& existimatione nominis
conseruanda debet postponi
consilio de seruanda rerum
summa & tota Republica.

-- 35 --

Vulgus an armorum exercitio assuefaciendus.

IX.

Ferox & morosa bestia vulgus est, non
lacessita, pastui quidem indulget &
quiescit ; irritata verò furit ; & si primus
successerit impetus, nec vi continetur nec
ratione, sed potestatis alienæ ignara, ad motus
& rerum mutationes præceps & intemperanter
labitur ; & sicut equus aut Elephas
dum vires cognouerit suas, sessorem facili
negotio excutit, sic plebs furibunda, virium
suarum conscia, rectorem non patitur,
nec Dominum. Ne itaque insaniat
intemperans illud animal, eò redigi oportet,
vt id nolit & nequeat : & deficiet volun
tas, si nec licentiosè nimis, nec seruiliter
habeatur, & si detur sudore frui, Facultas
quoque tollatur, si occasiones eripiantur,
quibus vires exserere suas poterit, & hoc,
inter alia, fiet, dum populus ignauiæ innutritus,
vsu armorum interdicitur, & emollescit.
Obseruatum hoc ab antiquis non
inutiliter fuerat, & ab ipsis Galliæ Regibus
ad securitatem suam, & seditiones vitandas
vsu penè receptum. Hinc Parisienses pro

-- 36 --

Mollibus & ignauis habiti, & contempti.
Et non inconsultum fuisset, in eâdem animi
dispositione illos relinquere. Sed contra
peccatum est, dùm armis & obsidione
irritantur, & ad obsoleta & æruginosa arma
pigras admouere manus ipsa necessitate
coguntur. His enim tandem assuefacti,
animosiores visi sunt, vt nullo, trium mensium,
laborum & vigiliarum tædio ducti,
ægrè compescerentur, & arma deponerent.
Quòd verò interea & belli tempore, maioris
momenti nihil effecerant, nescio annè
Ducibus illorum sit tribuendum, quibus
forte rationes erant, [1 mot ill.] nollent. Animi
enim & virium satis erat tot armatis, vt plura
potuissent. Sed quicquid sit, ex illâ armorum
assuetudine factum est, vt nec Aula
Parisiensibus se committere audeat, nec
Parlamentum & Magistratus manda orum
suorum potentes existant. Quantâ enim
insolentia mandatis se opponere audeat
vilis plebecula, quotidiani ferè tumultus
docent : & auertat Deus, ne pejora hinc sequantur
incommoda. Setò errorem deprehendit
Hispanus, quod Belgas suos, diuturno
armorum vsu, bellicosos reddidit,
& inuictos, & nemo non confitetur consultiùs
fecisse Angliæ Regem si elanguidos

-- 37 --

& imbelles subditos suos alio quouis remedio
quàm armis.

 

Omni populo inest malignum
quiddam & quetulum
in imperantes. Plus.

Non ha cibo il popolo,
della mutatione piu gustoso.
Roccabell.

Sia l’arte in somma quella,
che suauemente ; non gl’indebolisca ;
ma gli mortisichi.
Roccab.

Perche gl’animi, benche
vili s’inalzano ogni volta
che si veggono ni mani le
forze, e’l modo di rissentissi,
bisogna anco priuarlà
d’ogni potere. Bot. Rag. de
Sta. lib. 5.

Lutetiæ Parisiorum nebreuissimos
quidem gladios
baiulis ferre licet. Bod. 4.
Pol. cap. 7.

Accuratè cauendum est, ne
cui præter eos, qui conseripti
fuerunt milites, arma capere,
& militiæ studia sectari
liceat, ne Vrbani ciues
beilis assueti, otium ac pacem
abhorreaut. Bod.

Tantum quisque posse postulat,
quantum habet virium ;
non ratio, non modus,
non lex, non mos, non officium
valet. Cic.

Debita Agesilae refert ex
Thebanis præmia, Belligerari
nolentes, imperitosque
homines Belligerari docens.
Antalcid apud Plut.

Sæpissimè Senatus Romanus
deurehẽdit eos qui vim
ad sanandum plebis furorẽ
adhibuerunt grauital [1 mot ill.]
Bod. [1 mot ill.] cap. 4.

Tumultuandi occasiones vitandæ.

X.

Prout in humano corpore malè constituto,
ad vulnus, si quid inflictum
fuerit, mali vndique humores concurrunt,
illudque, nîsimul expurgentur, insanabile
reddunt ; ita in Republica & statu præsertim
turbido, si quæ occasio tumultuandi
enata fuerit, protinus accurrent quotquot
rerum nouarum cupidi, & quibus in turbido
aliqua spes, vt ex nubecula, tempestates
tandem oriantur, & imbres ineuitabiles.
Sic in nupero ciuili bello, (si ita appellari
debeat) cum paucis Parlamenti vnius
membris, rem sibi fore Cardinalis credidit,
sed simul ac illud decretum est, apparuit,
Parlamentum integrum, Vrbem totam,
plus duodecim Principes viros & Officiales
plurimos, hinc indè confluere, & quasi ad
rem communem, vires & consilia iungere,
& nî transactio præuenisset, quicquid vbique
maligni, & præsentium impatiens, ad
integras vsque Prouincias, confluxisset, &

-- 38 --

malum reddidisset incurabile ; tanti est, occasionem
præbere manifestandi, quæ melius
in occulto.

 

Multi odio præsentium &
cupidine mutationis, suis
quoque periculis lætantur.
Tac.

Ex paruis sæpè magnarum
retum momenta pendent.
Liu.
Curando fieri quædam [1 mot ill.]
videmus Vulnera, quæ
melius non tetigisse fuit,
Ouid.

An neutralitas in bello ciuili toleranda.

XI.

Vetus Græcorum institutum fuerat,
neminem in bello ciuili quiescere
debere, quin alterutri parti nomen daret,
vt ita plurium accessu, præualente vnâ parte,
bellum promptiùs finiretur, Et in illo
statûs genere haud inconsultum id iudicatum
est. In Monarchiis verò non ea libertas,
inter Regem enim & Subditos si ad
arma ventum fuerit, sacrilegum & scelestum
dixerim, qui ab horum parte steterit.
Sed neque in tali casu quiescere bonum ciuem
decet, quin pro Rege tuendo sanguinem
& bona contribuat, ad hoc enim obligatio
eius, & ipsa honestas illum impellere
debet. Si verò iuri & authoritati Regis nihil
derogatur, sed euenire poterit vt pars
vtraque, illam illæsam, & contra vsurpatores
iniustos, conseruare prætendat, vt minoritate
Regum, & hoc nupero bello acciderat,
liberius iustitiam causæ examinare

-- 39 --

poterunt crues, & æquiori parti sese iungere.
Ludouicus Rex modernus infans & pupillus
est, Regina proba & facilis. Inter
Cardinalem & Parlamentum Parisiense de
Authoritate Regia lis est : ille hanc assertam
cupit, sed violenter & tanquam Regi
maiori, Hoc illam saluam desiderat, sed
saluis iuxtà constitutionibus Regni & priuilegiis
Subditorum, ac inter tutelarem administrationem,
seu primi Ministri & ipsius
Regis, differentiam inesse asserit, quam
ille negat. Hinc iudicare debuit pars aliqua
Subditorum, cui adhærendum erat, & auxilia
commodanda. Sed dum illi spectatores
egerunt, & neminem consiliis, viribusque
egerunt, & neminem consiliis, viribusque
iuuarunt, pari fortuna decertatum est,
& indecisâ lite pax qualiscunque facta est,
ex eodem relicto dissensionum semine, ad
infensius bellum propediem eruptura.

 

Decorum in omni fortuna seruandum.

XII.

AD Maiestatem Principis pertinet,
dignitatem & de eorum in omni
fortuna seruare, ac vt dignitate cæteris antestat,
animum supra communem sortem

-- 40 --

excelsum & impauidum gerere. Nam vt
hinc veneratio & respectus nascitur Principi,
ita contemptus & infamia, si sui immemor
protinus succumbere, vel inertiâ quâdam
vilescere animaduertitur. Nec abiectius
aliquid, & indignius Principe, quàm
metum & formidinem monstrate, qui non
nisi in viles & plebeias animas cadere præsumitur.
Hinc laudem meriti, qui in aduersis
erecti, memoriam prioris fortunæ & decorum
conseruârunt, illi verò pro ignauis,
& degeneribus habiti, qui dignitate & animo
simul deciderunt. Memorabile exemplum
est, & quod mirabitur posteritas, Galliæ
Regem, Potentem, Victoriosum, Christianissimum,
media ac intempesta nocte
fugam capescere cum Matre, Fratre, Auunculo,
& tota Regia Domo, dum nec hostis
aderat, nec de hostium aduentu fama, dùm
ciues commessationibus & ludis intenti,
nihil præter amorem & obedientiam erga
Regem suum spirabant. Et in hoc nunquàm
excusationem meretur Cardinalis,
qui vano terrore perculsus, ad hanc indignitatem
tot illustres personas, & Regem
ipsum, temerè & inconsultò adigerat Sit
enim, quod de mala eius administratione
sparsæ fuerint voces, & pro abitu eius vota

-- 41 --

fortè concepra, an ideò Regem & Aulam
totam dedecus illud committere & Maiestatem
exponereo portuit ? Certè si amasset
Cardinalis Regem suum, & de existimatione
illius fuisset sollicitus, morti & periculo
cuiuis se exposuisset potius, quàm salutem
& securitatem suam, turpi & indecorâ
actione, & tanti Principis famæ iacturâ
redimeret. Vel si tanta abeundi necessitas,
vt Rex sine vitæ periculo Parisiis subsistere
nequiret, honestius ne, & satis tutò, media
die, sub alio prætextu, Vrbem relinquere,
vt aliouorsum se conferre potuit ? sed ita
est, qui ipse ignauus & timidus, vix animosa
consulit, & tenebras amant, quicunque
ex tenebris orti. Vel ipse Rex sit, vel Regium
gerat animum, qui dignitati Principum
consulere satagit At non semel in
hoc genere peccatum est ; visa sunt æstate
præterita, ferociente plebe, dommantium
ora pallescere, & protinus fugam meditari :
pacata statim sunt omnia & quindecim
intercesserunt dies, spatium amplum ponendi
metus, at nondum ille euanuit ; festo
die & summo mane Cardinalis cum Rege
primus euasit, incognitus quasi & fugienti
similis. Insecuta est Regina, vterque sine
Regia Pompâ & immemor conditionis suæ

-- 42 --

ægrè tandem in vrbem rediére, sed vsque
adeò adhuc perterriti, vt vix publico se
se committere ausi sint. Vt autem noctuarum
instar, denique euolarint, dictum est,
& vagantur adhuc vt criminales, quò se
tuto conuertant plerumque nescij. Quæ
omnia, vah quantoperè Rege indigna !

 

Deue il Principe recordarei
ni tutte le attioni sue, del suo
grado per non far cosa di
seindegna. Isocr.
Cæteris mortalibus in eostant
consilia, quid sibi conducere
arbitrentur. Principum
diuersa sors est, quibus
præcipua rerum ad famam
dirigenda. Tac.

Quando se vè à los ojos là
ruina de los estados, & mejor
dejallos perder, que perder
la reputacion, porque
fin elia ne se pueden recuperar.
Emp. Pol.

Maroboduus ad Cæsarem
scripsit, non vt profugus aut
supplex, sed ex memoria
prioris fortunæ. Tac.
Gli huomini grandi sono
sempre ni ogni fortuna
quelli Medesimi ; e sola varia,
hora con essaltarli, hora
con opprimersi, quelli non
variano, ma tengono semple
l’animo ferme, Macçhiau.
l. 3.

i Francesi nessuna voce odono
piu impatientemente
che quella che disse : il tal
partito è ignominioso per
il Re. [1 mot ill.]

Quando vno se aija de perder,
mejer es perderse con
generosidad, que con Bajeza.
Sau.
Intuta quæ indecora. Tac.

No puede vn abatido encender
pensamientos generosos
en el Principe, Emp.
Pol.

Multos in summa pericula
misit venturi timoripse
mali Lucan.
Quis est homo formidolosus
& corde pauido ? vadat
& reuertatur in domum suã,
ne pauere faciat corda fratrum
suorum ? sicut ipse timore
perterritus est. Deuter.
20.

Tanta torpedo inuaserat
animum, vt si Principem
eum fuisse cæteri non meminissent,
ipse obliuisceretur.
Tac. de Vitellio.

Principem oportet nosse intentionem & interesse
Ministrorum suorum.

XIII.

Evidens & heu nimis cognitum est,
publica negotia priuatis Ministrantium
passionibus eousque inuolui & conduci,
vt nisi in quantum huic vel illi prosint,
officiantue, haud considerari videantur.
Sic illa, quibus omnes inseruire debuerant,
paucorum vtilitati & affectui subjacere
coguntur. Ideò nihil vtilius Principi
quàm priuatas res & intentionem
suorum, probè habere cognitas, vt illas,
& interesse priuatorum, à suo, & salute publicâ
secernere discat. Nec aliud est in quo
magis cæcutiunt Principes & falluntur.
In necessario igitur malo, id optandum, at
fortuitum est, vt priuata Ministrorum desideria

-- 43 --

cum publico bono accordent & coincidant,
vt dum illa promouentur, hoc simul
curari possit. Vitam & actiones Cardinalis
Richelij qui considerat, ad viri
vnius fortunam & conseruationem, cuncta
fuisse disposita deprehendet. Vtcunque
enim publicum prætexebatur commodum,
& quod huius causa in Germania,
Hispania & Belgio, necessarium foret
bellum, & ad tranquillitatem status, matrem,
fratremque Regis aliosque ex illo
sanguine aulâ procul habere conduceret,
non tamen principaliter, & alio fine hæc
agitabantur, nisi in quantum fortunæ &
commodo Cardinalis inseruiebant. Sine
hoc enim vel non incæpta vel lentius processissent.
Interim hoc indè vtilitatis habuit
Gallia, vt dum ille res suas egit, ad
summum fortunæ apicem statum redegerit
publicum, & Regem suum hostibus & inquilinis
formidandum. Eadem nunc agitur
fabula, sed dispari successu, non in eo
statu Gallia vt ob vnius conseruationem,
& quidem exteri, bellorum calamitatibus
se patiatur dilacerari, ac ita quod incremento
vnius, alterius ruinæ inseruiat. Alia
suppetebant Mazarino media, quibus inclarescere,
& se necessarium reddere potuisset.

-- 44 --

Dum enim pace, amorem & gloriam
& magnum Galliæ commodum obtinere
potuit ; belli continuatione, odium
& infamiam lucratur, & statum vniuersum
periculoso discrimini exponit. Et ad hæc
attendere debuit, cui summa rerum est
concredita. Pariter cùm Authoritatem
Regiam obstare censuit, quominus Iustitiæ
submitterentur exactores publici, priuatam
rem suam agi, manifestum erat ac
euidens, scilicet ne in abscondita illa inquirendo,
peculatus vulgaretur & notesceret.
Sic in consilio de capescenda fuga,
quis tam stolidus, vt non animaduerteret
non securitatem Regis quæri (quis enim
innocenti pupillo manus inferret ?) sed
Mazarini solius, qui subillo prætextu, honestius
elabi, & insequènti bello, de inimicis
suis vindictam sumere arbitratus est.
Quicquid deinceps Principes & Duces
partis vtriusque, & Parlamentum ipsum
in hoc tumultu agitauerunt, plerumque
ex interesse proprio motum, ac ad illud
referri optimo iure potest.

 

Principis est virtus maxlma
nosse suos.

Priuatæ res semper offecêre,
officientque publicis negotiis.
Liu.

Nella nauigatione di questa
vita procellosa e turbata,
chi cha piu cura delle proprie
merci, che della naue,
resta prima in vn cieca auarizia,
& poi nell aque [1 mot ill.]
insieme sommerso.
Roccab.

Si ha à por mente à coluii il
quale propone, o config lia
[1 mot ill.] cosa, se in quel configlio
si tratta del pericolo
del proponente, o de vtile e
beneficio die coluij à chi si
propone. Scip. Ammir.

Consiliarium Reipublicæ
vtilem esse opor et, & eæ
nosse, quæ facto sunt opus,
& quæ coguoscit, explicare
posse tum Rempublicam
vnicè amare : pecuniamque
denique contemnere. Pericles
ad Ath. Thucid.
Vt quisque fortuna vtitur,
vita præcellit, & exiodè sapere
eum omnes dicimus.
Liu.

Homines plerique omnes,
quicquid præ se ferant, plus
in publicis non sentiunt,
quàm quantum ad res priuatas
pertineat. [1 mot ill.]

Non priuatos focos, nec publicas
leges nec libertatis
iurà cara habere potest, quẽ
discordiæ, quem cædes ciuium,
quem bellum ciuile
delectet. Eumque ex numero
hominum eijciendum,
ex finibus humanæ naturæ
exterminandum puto. Cic.

Sopra l’amore de popoli,
si stabilisce l’imperio. Chi
Seppe con arte pigliar [1 mot ill.]
dominio de gli animi, non
haura fatica vel manegio
del resto. Tutto può ed’è decente,
à chi è padrone d’enori.
Roccabell.

Quando tu vede il Ministro
pensar piu à se, che à te, e
chein turte le artioni vi ri
cerca l’utre suo, questo tal
cosi facto, mai non fia buon
ministro, ne mai te ne pocrai
fidare. Machian. 22.

Ita se res habet, vt publica
ruina quilque malit, quam
sua proteri, & idem passucus,
minus conspici. Vell. Pat.

-- 45 --

Extraneo an committatur summa Reipublicæ
administratio ?

XIV.

Exteros fouere & honori habere decorum
est Principibus, & ad Magnificentiam
illorum spectat, cuiuscumque
nationis, virtutum lumina accersere,
& aulam suam condecorare. Dignitates
verò & officia indigenis præcipere, & in
exteros conferre, nuuquàm sine periculo
vsurpatum est. Et licet illis committantur
militiæ, & leuiora quævis munera, haud
æquè tu ò summa rerum administratio
concreditur & exempla docent quàm improsperè
Itali & Angli Gallis, & hi quoque
illis præfuêre, quibus commone factus
Cardinalis Mazarinus, cogitare debuit
quantum opus lusciperet, dùm Gallos
& tot viros illustres, eodem muneri
haud impares, aggrederetur regendos. Vtcumque
enim exterum se esse non confiteatur,
vtpote ciuitate donatus, ingenium
tamen & mores, linguam & natale solum,
omnia à Gallis aliena dissimulare nequit.
Sed quid non ambitio, & immensa dominandi

-- 46 --

cupiditas ? Rubiconem transiuit ;
seu benè seu malè successerit, posteritati
erit inter exempla numerandus.

 

Lectos ex omnibus
oris Evchit, & meritum, nunquam
cunabula quærit.
En qualie non vndè salus.
Claud.

Admitte ad te alienigenam,
& subuertet te in turbine, &
alienabit te a tuis propriis.
Ecclesiast. [1 mot ill.]

Mas Reijnos se an perdido
porignorantia de los ministros,
que de los Principes,
Sar.

Non censebat conuenite
cuiquam imperium, qui non
melior esset iis, quibus imperarer.
Xenoph.

Maximum, cupiditas imperij,
malum [1 mot ill.] mortales
est. Liu.

Periculosum Principi, vni Ministro rerum
summam committere.

XV.

Nihil existimationem Principis grauius
lædit, quàm de ignaria & incapacitate
illius, opinio, & nascitur illa
dum Princeps seipsum officio priuat, &
vices suas vni Ministrorum committit, eo
ipso enim vel ineptum se & rebus imparem
confitetur, vel ignariam suam prodit,
dum ocium præfert, curæ Rerum publicarum.
Prætereà periculo non caret, vnum
ex subditis nimis magnum facere, & quæ
diuisa, plures sociatis laboribus melius
exequerentur, iuncta nî vnum conferre,
cæteris ad inuidiam spretis neglectisque.
At inualuit penè mos, non Reges regere,
sed primum Ministrum, Regibus paritèr
& subditis dominari. Odiosa exempla
sunt, & ferè vbiris recentia, at quid inde
vtilitatis, obvium cuiuis, & ante oculos.

-- 47 --

Excusare sexus & ætas aliquid poterunt,
sed non ideò sequitur, omnia ab vno cum
sum ma authoritate, expediri debere. Habet
Hispania concilia certa, per quæ, ordine
& industria expediuntur, quæ sunt
publica. Et quid impedit Reginam Greciæ,
quin illa virgo & iuvenis, grauissima
negotia, & quæ sunt Principis agat, diligentia
& dexteritate incomparabili, senatui
relictis, quæ illorum sunt, prout ex
naturâ negotiorum, inter illos vnicuique
sunt partita ?

 

Contemnuntur ij ni quibus
nullus labor, nulla industria,
nulla cura. Cic.

Non de te il Principe mettere
ni mano di vn suo Ministro,
tutto il governo dello
statto & dangli tutta l’autorità
sua, parcio che vinto
da qualche passione potra
rovinarli i suoi affari.
Guicc. l. 3.
Non è cosa niuna piu periculosa
alle Rep. che la soverchia
grandeza di un
particulare. Botero l. 4.
Communis custodia Principatus
neminem vnum magnum
facere. Arist.
Plures facilius munia Reipublicæ
sociatis laboribus
exsecuturi. Tac.
Fatale est omnium Dominos
vni seruire. Forstu.

Beneficij loco habere populi
solent curationem à Principe,
nè secuntem seruum
patiantur. Strada.

Il Principe dee commettre
a ministri quelle cose clie
sono da ministri, e eglifare
quelle che sono da Vrencipe.
Maluezi disc. 30.

Ministrum decet fidei & promissioni
tenacem esse.

XVI.

Res inter mortales pulcherrima fides
est, & ad continendam omnem vitæ
societatem, necessaria, nec facilius infamiam
incurrit, quam qui hanc læserit.
Et nemo tam Barbarus & perfrictæ
frontis, qui non illam colere & æstimare
præ se ferat, Et sicut in grauioribus,

-- 48 --

maior illius vsus est, & iactura, ita apud
illius qui in excelso vitam agunt, magis
est consp cua, & minus patitur contaminari.
Cauerunt itaque insigniter quotquot
honoris & famæ fuerant solliciti, &
ad res sublimiores accincti, vt hanc velut
thesaurum, integram & illibatam seruarent,
ad existimationem sibi parandam.
Cardinalis Richelius inter alia fortunæ suæ
stabiliendæ adminicula, necessariam sibi
reputavit opinionem & famam de integritate
& fide immutabili, quam adeò accuratè
obseruauit, vt vix leuiter aliquid promitteret
boni vel mali, cuius non certam
reliquerat spem aut metum ; ac ita dum
promissionis tenax habebatur, & executionis
compos, amorem meruit vel formidinem,
magnum securitatis suæ adiumentum.
At contrarium imputatur Mazarino,
nempè, quod totus sit in ore, & promissionum
prodigus, fidei verò & executionis
immemor. Ciuilitatis & complimentorum
liberales nouerat Gallos, ac
vt in mores illorum transiret, omnia promittenda
esse, fidemque & sacramenta
interponi debere : Credidit, & sic aureos
pollicebatur montes, officium si quod

-- 57 --

vacauit, aut beneficium, non vni, sed
pluribus simul, fide solemniter data, spopondit,
plures hinc obligatos sibi reddere
existimans ; sed contrarium euenit,
& omnes ferè inimicos habuit ; quicumque
enim obtinuit tandem aliquid, tædio
moræ & expensis factis, carè id satis
redemptum putauit, qui se frustratos viderunt,
odium pro gratia reddidêre. Et
ipse Cardinalis id vltimò lucratus est, vt
nulla dictis & promissis eius habeatur fides,
æquè enim contemnitur, si seriò vel
fallendi gratiâ promiserit.

 

Nulla res vehemetius Rempublicam
continet, quani
fides. Cic.

Prudentia siue fide, vana &
mendat est, & vasta quædam
versutaque calliditas. [1 mot ill.]
Patric.

Fraus eum in omnibus fœda
est, tum verò in iis, qui
maiori dignitate sunt præditi,
fœdior est, quàm aperta
violentia. Thuciyd.

Vbi diuitiæ claræ habentur,
ibi omnia bona [1 mot ill.] sunt, fides,
probitas, pudor, pudicitia.
Sallust.

Decipere promotibus temporum,
prudentia est. Plat.

Masvale vn Toma, che dos
Te darè.

Minus decipitur, eui negatur
celoritèr. Mimus.

Aristoteles interrogatus,
quid lucri sacerent mendaces ?
vt vera, inquit, loquentibus
non credatur. Lacri.

A Habilitas necessario Ministro
publico.

XVII.

Hvmanitatem inter homines colere,
& beneuolentiâ ac comitate
quosvis complecti, omnibus gratum &
laudabile est, aulicis verò & Ministris publicis
apprimè necessarium. Sic enim homines
deuinciunt, amorem conciliant, &

-- 58 --

duriora quæuis pectora, hisce velut clauibus,
aperiunt, continentque. Et dum
iuxtà seruatur decorum, tantum abest vt
hinc lædatur grauitas, quod seueriores
fortè verentur, vt hâc suauitate velut condimento,
illustrior reddatur & amabilior.
Ideò fores apertæ decent Ministrum
publicum, aures faciles, vultus serenus,
& comitas sermonis, solitudo verò & singularitas,
& affectata quædam grauitas
acerbitasque insignitèr vitandæ. Et in
hoc rursus notatur Minister de quo nobis
sermo. Quid enim inter aulicos vulgarius,
& de quo magis conqueruntur,
quibus cum illo res est, quam inuisibilem
esse Cardinalem, & eadem difficultate
admittere illos qui publica tractant,
& qui particularia & sua priuata. Quicquid
sit, seu culpa illius, seu negociorum
multitudo, & omnibus satisfaciendi
difficultas fuerit, ipsi norint. Ego hic
finio, ac vt actiones Cardinalis qualescunque
non defendo, ita nec virtutibus
eius inuideo vel aliquid detraho, id vnicum
addo, quod à viro authoritatis & iudicij,
nuper illi in aurem, & ex officio
amici, dictum erat, Tria sibi cauenda

-- 59 --

fore, si velit saluus esse : auaritiam moderetur,
& inutili pecuniâ amicos paret,
& dignis præmia & largitiones non inuideat,
Secundò, dictis fidem adhibeat, &
minus sit versatilis, & tertiò visibilem se
præbeat & sollicitantibus magis facilem.
Quæ, an vsu edoctus, corrigat, & melius
famæ ac securitati suæ posthac consulat,
Videbimus.

 

Comis erga eos esto, qui reconueniunt,
non superbus ;
nam fastidium & arrogantiam
vel serui Dominorum
ægrè ferunt : comitas verò
grata & iucunda est omnibus.
Isocrat.
Principibus haud malè conueniunt
grauitas & magnificentia ;
Sed miscenda sempar
tibi rigori, qui inesse
grauitati videtur, apra quædam
suauitas : & seueritati,
quæ magnisicentiæ videtur
inesse, grata quædam popularitas :
vt his quoque rebus
imperio tuo decus concilies.
Imper. Manuel ad filium
Palæolog.

Esto sermone affabilis, accessusque
facilis. Vultu, qul
maximè populos demeretur,
amabilis : æquis desideriis
propensus, nec iniquis
acerbus. [1 mot ill.]

Nulla sit in audiendo difficultas,
nulla in respondendo
mora. Plin.

FINIS.

-- 60 --

Section précédent(e)


Anonyme [1649], OBSERVATIONES POLITICÆ. SVPER NVPERIS GALLIÆ MOTIBVS. , latinRéférence RIM : M0_2567. Cote locale : A_9_11.