Anonyme [1649], EXEMPLVM SINE EXEMPLO, IN Orbe Christiano, vel etiam Ethnico, nempe Serenissimi Regis CAROLI, magnæ Britanniæ, & Hyberniæ Augustissimi Monarchæ à nonnullis subditis suis, scilicet Rebellibus, & post homines natos immanissimis Parricidis, crudeliter & indignè obtruncati, & capite percussi, etiam ante ipsius ædes Palatinas, vulgò dictas Albam Aulam propè Fanum Westmonasteriense. , latinRéférence RIM : M0_1327. Cote locale : A_4_35.
ALIVD IN EVNDEM.
Carolvs hîc recubat, de quo dubitare licebit, Anne minùs fœlix, an magis Ille pius : Et cui tanta fuit probitas, clementia, virtu, Et pietas ; omnes vt superaret auos Cui tamen acciderant tanta infortunia, cædis Tam mala fraus ; omnes vt superaret auos. Tam fuit hæc celebris, sed tam fuit illa nefanda, Vt si nul esse probent Vitaque Nexque Deum. Non opus est alio iuguletur vt Atheus ense, Quàm Regem Carolum quo cecidisse liquet. Intonat elatâ sacrum hoc tibi voce sepulcrum Extremumque diem iudiciumque Dei. Martyribus cæli promittit Regna, pissque Præmia in excelsis ampla repôsta locis. Injustis, quibus alma fauet Fortuna, minatur Supplicia, haud vllo dissoluenda die. Nam cùm terra bonis tot det mala dira ; Necesse est, Conuersâ, celum det, vice, plura bona. Hîc cùm sacrilegi peccent impunè; Necesse est, Vt pænas alibi, quas meruêre, luant. Carolus exclamat tibi ; Vocem sanguinis audi : Qui cupis esse Dei, sis memor ipse mei. Qui legis hæc tristi quæ sunt insculpta lapillo, Atheus accedens fortè, recede pius.
|
Sub2Sect précédent(e)