Anonyme [1649], ARCHIPRÆSVLIS IN IOANNE FRANCISCO PAVLO GONDÆO, PROPTER IMPVGNATVM MAZARINVM, GERMANVS CHARACTER. ORATIO PANEGYRICA. , latinRéférence RIM : M0_146. Cote locale : A_4_37.
SubSect précédent(e)

SubSect suivant(e)

ILLVSTRISSIMO ET
REVERENDISSIMO D. D.
IOANNI FRANCISCO
PAVLO DE GONDY,
SACRO CHORINTIORVM ANTISTITI
ET PARISIENSIS ECCLESIÆ
Coadiutori meritissimo.

ARMATAS tuas infulas dum
adorat publicæ gratitudinis vnanime
consilium ARCHIPRÆSVL
ILLVSTRISSIME. Elinguis esse non potuit
suada militaris, vt tibi vel cum sago etiam
& pilo fieret Panegyrica: Neque enim arbitratus
sum absonum fore, si Pallas nostra transiret
in Mineruam, cum in te prius in Pallada
transierit Minerua, ratumque tuo feceris calculo,
non à cudone mytrato nobilius, quam à
galea caput illustrari, vbi recludit pietas Iani
limina, fatalesque reserat valuas in publicæ libertatis
vindictam. Masculum illud animi tui

-- 4 --

robur, quantum impresserit Mazarino momentum,
vt qui nutanti quamquam vertice
stabat, adhuc affligeretur ; vel ex eo liquet, quod
vnico videlicet impar, nostræ Themidis, fulmini
fictile caput ; te totis depluentem anathematibus
non potuit sustinere, cui nimirum non
tam ab humanis quam à diuinis ignibus coaluerint
fulmina, ad improbitatis mulctam. Crediderim
equidem, allambisse tibi labia fatales
Isaiæ carbones, vel infusum certe potius tibi
duplicem Heliæ spiritum, quo scilicet (ita miles
sacra interpretor) non ab odæis vehementior
in Leuiatan, quam è castris in Amalecitas
detonares. Ita certe bifariàm ab eodem spiritu
diuisus eluxisti, cum è sacris rostris exscendisti
in Olimpium puluerem, recensque è
cameratis delubrorum Tholis Antistes, subijsti
ad Metymnœa tentoria generosus pugil, vt sacris
assuetas barbytis aures, præberes tubarum
cantibus, vmbonésque, non secus atque adyta,
in tripodem & cortinam exstrueres. Nec
nouum illud est, & insolens, siquidem, dum
insudas libertati publicæ, meministi solemne

-- 5 --

illud extitisse quondam Antistitibus, vt manumitterent,
iugumque subtraherent mancipijs,
quod seruilis imposuerat humilitas. Inde patet,
ANTISTES REVERENDISSIME,
quam Germanum Archipræsulis exaraueris
characterem, vel quantam exarandi potius in
te characteris materiem suggesseris, quem nempe
non oratorem modò sed authorem in super
habuerit libertas, senseritque periclitaturæ pietatis
candor auitus in impugnando Mazarino
restauratorem. Vtinam saltem ad nobiliorem
victoriam quemadmodum & capite, ita
& pedibus stetisset aureis hæc Nabucodonosoris
statua ; cum enim pedibus assurrexerit fictilibus
Mazarinus, vtpote quem viliorem
terrigena genuerit Pelorum, vix, fictili fundamine
nitentem statuam afflixississe dicetur
operæpretium. Sed quem humiliorem cunæ,
grandiorem tibi fortuna subiecit, & purpuratum
insuper voluit esse, vt quemadmodum
Herculi, Nemeensis leonis exuuia, ita tibi Siculus
murex cedat in insigne, fiasque demum
è protrito purpurato, purpuratus : nec vota

-- 6 --

præuertet, nec spem exitus, & expectatione
nostra tardior futurus, & merito tuo, cui nec
Roma suffragabitur vnquam, vt par est, nec
Gallia, nisi ereptam Mazarino purpuram,
triumphaturæ virtuti tuæ demum imposuerit.
Hoc apprecatur non tibi, cuius videlicet animus
in his fastidiat caducis, sed Galliæ ad
gratitudinem, qui præ cæteris omnibus ambiret
haberi,

 

ANTISTES ILLVSTRISSIME,

Obsequentissimus, addictissimus
& deditissimus tibi seruus

MATTHÆVS DV BOS.

-- 7 --

SubSect précédent(e)

SubSect suivant(e)


Anonyme [1649], ARCHIPRÆSVLIS IN IOANNE FRANCISCO PAVLO GONDÆO, PROPTER IMPVGNATVM MAZARINVM, GERMANVS CHARACTER. ORATIO PANEGYRICA. , latinRéférence RIM : M0_146. Cote locale : A_4_37.